Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

quem regi, et tenere facere debemus seeundum bonas et anti­quas consuetudines in ipso Comitatu obtentas. Nobis quoque Duci, nostrisque successoribus et Communi Venetiarum, tam ipsi Comites, qui nunc sunt, quam eorum kaeredes, qui pro­tempore fuerint, infra unum annum postquam pervenerint ad aetatem, fidei erunt sacramento astricti in perpetuum. Et omnia, quae continentur superius cum eorum kaeredibus ipsi Comites nobis supradicto Duci, et successoribus nostris, etCom­muni Venetiarum sacramento astricti se observaturos promi­serunt, nisi remanserit per nos, aut successores nostros, vei majorem partém nostri Consilii; ita tamen, quod non possint, nec debeant esse ex dictis Comitibus, nisi duo Rectores, qui­bus de bonoriticentiis Comitatus debeant respondere. Et si aliquis ex dictis Comitibus terram exierit, vei casu absens fuerit, unus alius debeat esse Rector de Colonello illo, de quo fuerit, qui absens erit; et si omnes dicti Comites erunt extra terram, constituant unum vei duos Rectores, sicut eis utilius apparebit. Et si omnia, sicut superius eontinetur, observata non fuerint, pars Comitatus illius, qui contrafecerit, amittatur, cum omnibus supra coneessis; et in alios deveniant, de cujus Colonello fuerit obseruatum, quae superius dicta sunt; donec ille qui contrafecerit, ad nostram et Communis Venetiarum gratiam fuerit restitutus. Si vero omnes praedicti Comites, vei eorum baeredes contra praedicta fecerint, praedictus Co­mitatus in nos et Commune Venetiarum cum omnibus supra coneessis devenire debeat, cum omni plenitudine rationis ad faciendum exinde, quidquid nostrae nostrique Consilii volun­tatis fuerit; et seeundum bonas et antiquas consuetudines in ipso Comitatu obtentas ipsum regi et tenere facere debemus. Et sciendum, quod praedicti Comites sunt et esse debeant de nostro Maiori Consilio sacramento astricti, quando per tem pora Venetiis erunt. Et ad majorem hujus rei firmitatem et, evidentiam pleniorem, praesens privilégium fieri jussimus, et per manum Corraui Curiae nostrae Cancellarii roborari; cur­rente anno Domini APCC^LX 0. Ego Raynerius Geno Dei gratia Dux VenetiarLai etc. Ego Joannes Quirinus Judex. Ego Joannes Gradenicus Judex. Ego Gibertus Dandulus Judex.

Next

/
Oldalképek
Tartalom