Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

353. Spalato város községe egy városi malmot ad haszonbérbe. 1258. In nomine eterni et summi Dei Ainen. Anno lncarnatio­nis eiusdem millesimo ducentesimo quinquagesimo octavo, indictione secuuda, tertia decima die exeuutis Novenibris. Temporibus domini Rogerij venerabilis Spalatensis Archi­episcopi, nobilis viri Guidonis Comitis Veglie Modruse et Vinodoli Potestatis, Sreze Cazete, Gregorii Gr ubi, Dobre Du­saze Judicum ; Laurcntius domiui Potestatis Vicarius, Judices et Consiliarii, pro utilitate et necessitatc totius Communitatis vendiderunt Sabbi Trauaie introhitus molendinorum hinc usque ad tredecim menses proximo uenturos tinito pretio et precisa uenditione sexcentarum librarum denariorum paruorum, quas libras ipse soluere debet Communitati infra hiis mensibus, scilicet in quolibet mense quinquaginta libras denariorum paruorum usque ad plenam solutionem predictarum librarum, cum bonoruni suorum obligatione et sub pena dupli. Molen­dina vero sunt in Salona, in quibus moluut octo mole, et debet percipere dictusSabbe a macinantibus in eis duodecim etnon plus. Expensas autem et alia necessaria, que circa predicta molendina oportuerit facere, de suo proprio facere tcnebitur, et ipsa molendina in capite anui reversi cum omnibus arti­fitiis et uecessariis sana dicte Communitati dabit et reddet, excepto si mola frangeretur, quam 11011 mutare, sed aptare vei reparare tenebitur. Si ferrum vero frangeretur, Commu­nitas ei ex gratia alium accomodare promisit. Et si guerra medio tempore supervenisset Communitati, quam honiines ad molendinum ire non possent; quantum durabit illetimor, tan­tum predicta Communitas tempore pacis tenebitur redinte­grare et restaurarc predicto Sabbi. Et si latroncs vei aliqui mali homines molendina uel molas frangerent, similiter Com­muuitas tenebitur de suo proprio reparare. Actum in ospitio domini Potestatis in presencia Curie et Johannis Cigaide, Duimi Cassarij, Miche Madii et plurium aliorum.

Next

/
Oldalképek
Tartalom