Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)
donandi sen legandi in vita uel in morte. eidem Sceme, ct fratribus suis ac heredibus ipsorum, potestate penitus interdicta. Mete eiusdem terre, sicut in litteris ipsius St. Bani vidimus contineri, hoc ordine distinguntur: Prima meta incipit a fluuio Drawa, et vádit ad arborem populeam cruce signatam, sub qua est meta terrea; inde vádit ad aliam arborem populeam cruce signatam. sub qua est meta terrea; deinde vádit ad virgultum, vbi est meta terrea sub arbore scilfa cruce signata ; deinde vádit ad meridiem ad uiam, secusquam est meta terrea; deinde transit ipsam viam, peruenit ad curuam arborem ilicis in introitu silue existentem, super qua est crux, et sub eadem meta terrea; deinde vádit ad silvam ad arborem ihor cruce signatam, vbi cruxponitur pro meta; inde vádit ad aliam arborem ihorfa cruce signatam; inde vádit ad arborem gyrticin cruce signatam ; deinde peruenit ad fluuium Plitiche, iuxta quem sunt due arbores egur et ilex cruce signate, sub quibus est meta terrea ; deinde per Pliticham vádit superius ad metas terre Opoy Comitis, ibique terminatur. Suplicauit igitur Stephanus Banus pro ipso Sceme, et cum ipso, vt premissa nostro dignaremur priuilegio confirmarc. Cuius nos precibus inclinati presentes dedimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus dilecti et fidelis nostri Magistri Smaragdi Albensis Ecclesie Prepositi aule nostre Vice-Caucellarij Electi Colocensis anno Domini millesimo ducentesimo quinquagcsimo octauo, Regni autem nostri anno vicesimo tercio. (Eredetie börhártyán, melyről a király kettős pecsétjének töredéke vöröszöld selyemzsiniSron függ:, a budai kir. kamarai levéltárban.)