Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

meuis adolescencie eorum temporibus gratum semper et ac­ceptum indefesse fidelitatis studio, nostro semper lateri ad­herendo exhibuerunt famulatum, propter que nostre Corone Regie meruerunt multiplieiter complacere; et licet tediosum esset per singula enarrare, quedam tamen de seruieijs eorun­dem memoriter babentes, ad informacionem presencium et memóriám futurorum presentibus iussimus annotari. Quod cum ferocitas et inestimabilis multitudo Tartarice gentis nostrum Regnum inuasisset, et nos cum quibusdam Regni nostri nobi­libus ad partes maritimas pro babendo remedio et querendo subsidio peruecti fuissemus ; ijdem Ladyzlaus, Philippus et Gregorius deuote fidelitatis famulatus ibidem laudabiliter in penderunt. Et licet a Regia munificencia minima uiderentur, que ad presens agimus, respectu eorum que facere intendimus et merentur, quasdam terras Castri nostri de Wolkou, Koos videlicet cum suis pertinencijs, Dumbrou et Ivendchapa voca tas, cum omnibus utilitatibus et pertinencijs suis, in eodem Comitatu existentes, sub hijsdem metis et terminis, quibus eedem terre ad predictum Castrum nostrum dinoscebantur pertinere, et limitate fuerant ac possesse, eisdem Ladizlao, Philippo et Gregorio, et per eos suis heredibus, heredumque suorum inposterum successoribus, dedimus, clonauimus et con­tulimus, iure perpetuo et inreuocabiliter pacifice possideudas, a iurisdiccione et potestate ipsius Castri per omnia exhimendo. Vt igitur buius nostre collacionis seu donacionis series robur obtineat perpetue firmitatis, nec ullo umquam tempore possit per quempiam in irritum reuocari, presentes concessimus lit­teras, sigilli nostri duplicis munimine roboratas. Dátum per manus Smaragdy Albensis Ecclesie Prepositi aule nostre Vice­Cancellarij, Electi Ecclesie Colochensis dilecti et fidelis nostri, anno Domini M°CC U quinquagesimo octauo, octauo idusAugusti, Regni autem nostri anno vicesimo tercio. (Eredetie bőrhártyán , melynek vörös-sárga selyemzsinóron függött pe­csétje elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom