Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

Gordun nomine Potulen; et inde descenderet directe uersus partém occidentalem iuxta quandam viam, que via Regis nuncupatur ad fluuium Kenesa. Cuius terre mete, sicut ab utraque parte intelleximus, boc ordine distinguntur : Incipit prima meta in quodam feneto prope terras arabiles iuxta metas filiorum Gordun predictorum, et uadit ad quoddam nemus, in quo sub arbore pomi sunt mete terree; et inde procedens uadit ad ripam fiuuij Kenesa predicti, et iuxta eandem in arboribus egvr et wenuz sunt mete; et ibi intrat in dictum fluuium Kenesa, per quem descendit ad partém meri­dionalem usque ad quoddam molendiuum, quod est vicinum ville Kerektou, et prope illud molendinum exit de fluuio ad quandam insulam, ubi est ipsum molendinum, et sunt mete terree; inde procedens vádit ad quandam arborem piri exi­stentem prope paludem, sub qua sunt mete terree; inde pro­cedens iuxta eandem paludem uadit ad duas metas terreas, que sunt in quibusdam fructicibus existentibus in insula ante­dicta; inde declinans uersus orientem, transeundo ipsam pa­ludem uadit ad antiquas metas Princb Comitis memorati, ubi tenet metas cum terra ville Gug nomine Kerektou, et ibi ter­minatur. Preterea confessi sunt ijdem filij Egidij et filij Ful­kus, quod non habercnt facultatem faciendi aliquod opus in ipso fluuio, preter molendinum supradictum, usque adultimas metas terre Princb Comitis supradicte, nec ipsum molendinum mouendi superius, nec inferius, si sibi videretur, sed omnes vtilitates eiusdem fluuij idem Princb Comes uel sui heredes per longitudinem terre sue libere et pacifice possiderent, fa­ciendo clausuras. molendina, et alia opera, que sibi uideren­tur. Qui si facta opera per quempiam amitterent, dicti nobi­les de ipsis operibus satisfacere tenerentur. Adicimus eciam, quod idem Princh Comes propter bonum pacis, ut omnis ma­téria questionis sopiatur, et fauor dileccionis pocius augeatur, filijs Egidij et Fulkus supradictis soluit decem et septem mar­cas argenti ponderati coram nobis. Tali obligacione subiuucta, quod si per quempiam cognatorum suorum filij Egidij et Ful­cus sepedicti super composicione facta impeterentur, ipse Princh Comes et sui heredes defendere tenerentur; qui si ne­gligentes existerent in tuendo, decem et septem marcas perso­lutas, additis insuper tribus marcis, amittere deberent. Ad hec

Next

/
Oldalképek
Tartalom