Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

330. Eynard mester, a királyné lovászmestere és galgóczi főispánnak egy Móricz mester, es Moyk a királynénak praedialis jobbágya közti peres földet szabályozó ítélete. 1257. (N)os Magister Eynardus Agasonum domine Regine et Comes de Golgoch significamus omnibus litteras presentes inspecturis : Quod cum Magister Mauricius Judex Curie do­mine Regine et Comes Nitriensis petiuisset a domina Regina iudicem sibi dari super causa terre sue, quam babebat cum Moyk iobagione prediali domine Regine de Vereucha, ipsam causam domina Regina nostre sentencie commisit decidendam. Igitur cum predictus Moyk per Wyllantk uillicum de Vereucha pristaldum huius cause, dátum per dominam Reginam, iu termino assignato coram nobis comparuisset, Magister Mau­ricius contra Moyk proposuit antedictum, quod idem Moyk, eum sit ipsius conterminalis, quandam particulaúi terre sue, pertinentem ad Sanctum Georgium de Lochuna predium su­um, sibi subtraxisset, et apud se detineret indebite occupa­tam. Contra quem dictus Moyk respondit, quod ipsa terra, quam Magister Mauricius ab eo requirit, esset sua empticia de Paulo et fratre suo filijs Petri, et eam sicut ius empticium possedisset. Super quo nos auditis proposicionibus pareium ordine iudiciario decreuimus, quod idem Moyk, quia empti­ciam suam esse dicebat dictam terram, super hoc expeditores suos, Paulum scilicet et fratrem suum predictos adduceret. Adueniente autem termino adduccionis expeditorum suorum, memoratus Moyk iterato coram nobis comparens, expeditores suos, sicut debebat, non adduxit, dicens, quod adducere eos nullatenus potuisset. Et licet iudicare uoluissemus, eo quod iuris erat, quod dictos expeditores suos citato3, si uellet, ad­duceret; dixit, quod nollet ad presens se intromittere super hoc cum eis ad accionem, nisi quod postea, si uideretur sibi, eos pro pecunia sua conueniret. Propter quod ipsam terram eidem Magistro Mauricio uoluntate sua propria sub uomine 30*

Next

/
Oldalképek
Tartalom