Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)
323. IV. Béla kiráhj Chonttk birtokát Wigmáni Endre comes és a királyi lovászok közt rendezi. 1257. Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus quibus presentes ostenduntur tani presentibus quam futuris salutem in omnium saluatore. Licet munificencie Regalis inmensitas ad quoslibet manu largiflua se habere debeat; illos tamen vberioris et amplioris gracie bcneficio fouere tenetur et amplecti, quorum inmense fidelitatis constanciam per experimenta didicit et morum honestatem iugiter comprobari. Proinde ad vniuersorum noticiam volumus peruenire, quod cum terram nomine Chonuk prope Wigman existentem, que agazonum nostrorum fuerat, cum vacua et desolata post Tartaros remansisset, dilecto et fideli nostro Comiti Andree de Wigman pro seruicijs et íidelitatibus, quas nobis indesinenter exhibuerat, pro quibus remuneracione ampliori merito fuerat attollendus, de plenitudine nostre gracie contulissemus; tandem cum quidam postmodum de ipsis agazonibus, qui primo ipsam terram inhabitabant, dispersi per Tartaros redijssent nostram Excellenciam imploraturi, vt predictam terram ipsis restituere di gnaremur; Regia benignitate inducti terciam par tem eiusdem terre ipsis agazonibus per fidelem et dilectum nostrum Magistrum Smaragdum Albensem Prcpositum aule nostre Vice-Cancellarium assignari fecimus; duas partes Comiti Andree, et per eum suis heredibus, hcredumque successoribus perpetuo relinquendo, vtramquc terram, videlicet quam agazonibus restituimus, et quam Comiti Andree reliquimus, certi8 metis vndique separari fecimus. Quarum quidem duarum parcium terre mete, quas ipsi Comiti Andree reliquimus hoc ordine distinguntur; prout idem fidelis noster Albensis Preposítus nobis in seriptis presentauit. Incipit enim in capite cuiusdam fosse, vbi continguatur terre Abe jobagionis Regine 5 inde vádit in terram incultam. que ^vocatur, ad caput