Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

309. Roc/erinss palatoi érseknek kettős pénzbeli kölcsönről szálló kötelez­vénye. 1256. In nomine Domini Amen. Ego Rogerius Dei gratia Spa­latensis Archiepiscopns confiteor per hoc scriptum, quiarecepi a tc Thoma Archidiacono Spalatensi sexaginta libras dena­riorum de pecunia domini Papae, pro quibus tradidi tibi qua­tuor vasa argentea sex marcas ponderantia; ita quod si prae­taxata pecunia extra civitatem tradenda fuerit, tu assignabis eadem vasa ad manus Grucii vei alicuius amicorum eorum, et recipies pecuniam memoratam. Si vero non fuerit, qui nomine meo vasa redimat supradicta; tunc licitum tibi sit tradere ipsa praecise pro pecunia saepedicta, nec tenearis exinde mihi vei alicui reddere rationem. Actum in praesentia domini Prodani et fratris sui Grucii, et mei P. dicti Romani Clerici de Palianis, qui scriptum praesens scripsi. Anno Dominicae Incarnationis millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto Indictione quartadecima die quinto exe­unte Februarii. Regnante domino nostro Bela Serenissimo Rege Ungariae, tempore domini Rogerii venerabilis Archiepis­copi Spalatensis, Stephani Illustris Bani Sclauoniae, Comitis Duymi Kasari, Miche Madii, Nicolai Desse Judicum. Nos suprascriptus Rogerius Dei gratia Archiepiscopus Spalatensis, per hoc praesens instrumentum contitemur et facimus mani­feste, nos recepisse a vobis Thoma Archidiacono et fratre Jesse de Ordine Fratrum Praedicatorum Conventus Spalati nomine Ecclesiae Romanae de mandato domini Papae trede­cim libras et quinque soldos et médium bonorum denariorum grossorum Venetorum, quos denarios mutuo nos habere dici­mus; renuncians omni exceptioni non datae et numeratae pecuniae tempore contractus. Ad securitatem autem vestram huic instrumento nostrum sigillum pendens fecimus apponi. Actum in camera ipsius domini Archiepiscopi in presentia et testimonio Nicolai Pharensis Episcopi, Nicolai Duymi, Marini

Next

/
Oldalképek
Tartalom