Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

272. IV. Béla király a z egri káptalan nak meghagyja, hogy Meszes helységre nézve Zemplén megyében határjárást tartson. 1255. Bela Dei gracia Rex Vngarie fidelibus suis Capitulo Ecclesie Agriensis salutem et gráciám. Dicit uobis Antoleus de genere Hermanni fráter Matbie Prepositi de Scepus dilec­tus et fidelis noster, quod quedam possessio sua Mesces vocata in Comitatu de Zemlyn existens, distinceionibus vicinitatum et ereccionibus metarum nouarum píurimum indigeret. Super quo fidelitati vestre firmiter precipientes damus iu mandatis, quatenus mittatis bominem vestrum pro testimonio fide dignum, quo presente Comes Stephanus filius Cadar de Tholcliwa, vei Aiulronicus de eadem homo noster ad faciein dicte possessio­uis accedendo legitima conuocacione vicinorum et commeta­neorum eius reambulet eandem per veteres et antiquas metas, iuxta veteres nouas metas, vbi necessarie fuerint, erigendo, statuatque ipsi Comiti Antaleo in filios filiorum eius et here­des perpetuo possidendam, si non fuerit contradictum, contra ­dictores autem, si qui fuerint, contra eundem ad nostram citet presenciam ad terminum competentem; et post hec tocius facti seriem cum cursibus metarum nobis fideliter rescribatis. Dátum Bude in octauis Beati Jacobi Apostoli anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto. (Az egri káptalannak ugyanazon 1255. évi bizonyságleveléböl, mint alább 288. sz. a.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom