Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

270. IV. Béla király a pannonhalmi és a somogyvári apátok közti Faiz helységre vonatkozó egyenetlenségeket elintézi. 1245—1258. Nos Bela Dei gracia Rex Hungarie damus pro memó­ria, quod cum inter viros religiosos, videlicet Sancti Martini de Pannónia, et Sancti Egidii de Symigio Abbates exorta fuisset matéria questionis super quadam parte terre Faiz, tandem mediantibus viris idoneis talis inter eosdem composi­cio intervenit; quod predictus Abbas Sancti Martini in pre­fata villa Faiz quinque mansiones jobagionum babebit, qui ibidem commorantes, utentur fructibus et utilitate terre pre­fate, sicut jobagiones Abbatis Symigiensis, proprietate terre penes Monasterium de Symigio remanente; si autem nu­merus excreverit eorundem, reliqui posteriores removebuu­tur, quinque illis vei aliis quinque duntaxat loco illoruui sub­stitutis remanentibus modo supradicto, contradiccione qualibet non abstante ; Abbas tamen Symigiensis in illis quinque man­sionibus racione terre fructuum perceptorum et percipiendo­rum nullám sibi jurisdiccionem penitus vendicabit; sed Abbati Sancti Martini servient secundum eorundem consvetudinem bactenus observatam. Preterea existentibus illis quinque man­sionibus, vei eisdem deficientibus, Abbas Saucti Martini, vei officiales eiusdem de terra ipsa locare aliis non poterunt ad culturam; sed de fructibus et utilitate ipse quinque mansio­nes, vei superexistentes pauciores, utentur modo superius memorato. Dátum in castris circa Petoviam iu translacione Sancti Martini. (Eredetie börhártyán. a hártyazsinegen függő pecsétnek töredéke megvau : a pannonhalmi főapátság levéltárában.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom