Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)
noticiam harum serie litterarum tiolumus peruenire, quod Andreas filius Petres de Feirighaz ab vna parte; Mikou filius Kersen de Tikus ex altéra, in nostra constituti presencia confessi sunt oraculo uiue uocis ; ut per composicionem Comitis Jobannis filij Isip, et Gregorij filij Gicel de genere Beuu, ac Chama de Huruathkut, ob dileccionem cognacionis, super causa diuisionis possessionum ipsorum olim facte, hoc modo se reformassent; ut sicut olim predictus Kersen, páter eiusdem Mikou, et dictus Andreas, diuiserant inter ipsos possessiones eorum, eodem modo commisissent; uidelicet possessionem Feirighaz cum omnibus utilitatibus suis, sub antiquis metis et terminis, quibus a uicinis suis separatur, dictus Mikou commisisset et reliquisset Andree predicto et suis posteritatibus perpetuo possidere; e conuerso autem idem Andreas possessionem Tikus et porcionem eorum in Zeneken habitam dedisset et reliquisset eidem Mikou et suis heredibus similiter perpetuo possidere; tali obligacione mediante, quod si processu temporis ipsam diuisionem aut ipsi, uel aliquis de posteritatibus ipsorum reuocaret, illi qui ipsam diuisionem obseruaret, L marcas, sine porcione iudicis, dare teneretur. In cuius rei stabilitatem et firmitatem ad peticionem pareium super hec premissa ambabus partibus dedimus litteras nostras, sigilli nostri munimine communitas. Dátum in die animarum, anno Domini M° CC° LI1II 0; Beato Abbate, Benedicto Decano, Lucach Custode, Baldino Cantore, Andrea Bisseno Celerario, ceterisque fratribus ibidem existentibus. (Az eredeti után Knauz Nándor, Magyar Siou II. k<5t. 679. 1.)