Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

et recognieionem eorundem presumat, donec super aliis arti­culis per dominum Regem vei per alios, quos ad hoc Regalis Excellencia specialiter deputauerit, presentibus partibus fuerit sentencionaliter definitum. Que omnia ita seruaturum rnerno­ratus Abbas íide data promisit. Pronunciauimus eciam, quod pistores similiter, et lotores vestium altaris, nec non indumen­torum sacerdotalium non ad ampliora seruicia vei debita compellantur, quam et similium condicionum homines aliarum Ecclesiarum racione condicionum suarum sunt adstricti. Dá­tum sabbato proximo post festum Apostolorum Petri et Pauli anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quarto. Zeland veszprémi püspöknek bizonyságlevele Mária Keszöi Do­monkos nejének végrendeletéről. 1254. Zlandus Dei gracia Episcopus Vesprimiensis omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, presentes in­specturis, lautem in salutis largitore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod Comes Dominicus filius M ... de Kezw personaliter ad nostram accedens pre­senciam, nobis humiliter suplicauit, vt homiuem nostrum fide­dignum mitteremus cum eodem, cora^m quo domina Maria filia Magistri Joachyni, karissima consors eiusdem nobilis viri Comitis Dominici, suum conderet in suis extremis testamen­tum. Nos uero, prout ex debito et ex uoto ad curam anima­rum tenemur, precibus iam dictis Comitis Dominici inclinati, cum Benedictum Prepositum de Vrs misissemus, tandem ad nos rediens dixit nolíis coram Martino sacerdote de Kezw, et Laurencio filio predicti Magistri Joachyni fratre ipsius domine Marié ; vt eadem, cum in lecto egritudinis adhuc sue mentis compos existeret, dotem suam et res parafernales, prefato (Eredetie a pannonhalmi főapátság 1 levéltárában.) 262.

Next

/
Oldalképek
Tartalom