Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)
260. Miklós, királyi f'ótálnok a király meghagyásából Somogy, Zala és Veszprém megyékben több birtokú gyet elrendez. 1254. Nos Nicolaus Dei gracia Magister Dapiferorum Illustris Bele Regis Hungarie vniuersis, ad quos presens scriptum peruenerit salutem et omne bonum. Cum ad recensendos vduornicos suos per vniuersum Regnum Wngarie constitutos super terra eorundem examinanda a domino Rege supra nominato constituti fuissemus, et in ipso negocio exequendo ad prouinciam Simigiensem peruenissemus, aceedentes ad nos vniuersi illius prouincie wduornici et eorundem jobagiones couquesti sunt. quod Abbas Sancti Martini de Sacro Monte Pannonié duo molendina in terra, que dicitur Sar, ab eisdem in concambio recepisset. Contra quos predictus Abbas exbibuit priuilegium Nicolai filii Borz quondam Palatini. Cuius tenore viso predicta molendina Abbati relicta sunt ab eisdem perpetuo possidenda. Igitur vniuersis negociis prouincie Simigiensis peractis venientes ad prouiuciam Zala, inuenimus agazones Sancti Martini sub monte Hygmogos terram suam babere separatam cum vduornicis de Kezey a plaga aquilonari cum duabus magnis metis terreis ad molendinum Soycb, quod est super fluuium Egrud, et transit per fluuium Egrud, et vádit per anti quum Egrud per prata. Cum vduornicis vero, qui sunt in Higmogos, a parte occidentali terram habent communem in siluis, et in fenetis. Hic eciam completis prouincie huius negociis, veniendo ad parochiam Vesprimiensem, inuenimus villám Sancte Crucis sub silua Bocon Ecclesie Beati Mauricii pertinentem, terram suam habere separatam cum vduornicis de villa Fen cum metis antiquis et nouis, vt habét priuilegium Bele Regis et quorundam quondam Palatinorum. Ne igitur per temporum generacionem ab hominibus succedentibus prescripta in errorem aut irritum vei dissensionem deduci valeant, presentem paginam concessimus sigilli nostri munimine roboratara. Dátum anno Domini M° CC° L° IV 0. (Eredetie a pannonhalmi főapátságnak levéltárában.) 24*