Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

de quibus aliquis hactenus 11011 percepit, sive de vestrorum aniraalium nutrimentis, nullus a vobis decimas exigere vei extorquere presumat. Liceat quoque vobis clericos vei laicos liberos et absolutos, e seculo fugientes, ad conversionem reci pere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibe­mus insuper, ut nulli fratrum vestrorum postbac in Monasterio vestro professo fas sit, sine Abbatis sui licentia de eodem loco discedere, nisi arctioris religionis obtentu ; discedentem vero absque communium litterarum vestrarum cautione, nul­lus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terre fuerit, liceat vobis clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce Divina officia celebrare; dummodo caussam non dederitis interdiei. Chrisma vero, oleum sanetum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes Clericorum, qui ad ordines fuerint promovendi, a Diocesano suscipiant Episcopo, si quidem Ca­tholicus fuerit, et gratiam et communionem Sacrosanete Ro­máné Sedis habuerit, et ea vobis voluerit sine pravitate aliqua exhibere. Prohibemus insuper, ut infra fines paroehie vestre nullus, sine assensu Diocesaui Episcopi et vestro, eapellam seu oratorium de novo construere audeat, salvis privilegiis Pontificum Romanorum. Ad hec uovitatibus indebitis exactio­nes ab Archiepiseopis, et Episcopis, Archidiaconis seu Deca­nis, aliisque omnibus ecclesiasticis secularibusque personis, a vobis omnino fieri prohibemus. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devctioni, et extreme voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excom­municati vei interdicti sint, aut etiam publice usurarii, nullus obsistat; salva tamen justitia illarum Ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decimas preterea et posses­siones ad jus Ecclesiarum vestrarum detinentur, redimendi et legitime liberandi, de omnibus eorum, et ad Ecclesias, ad quas pertinent, revocandi, libera sit de nostra permissione faeultas. Obeunte vero te, nune eiusdem loci Abbate, ac tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu, aut fratrum maior pars consilii sanioris, secundum Deum et Divi Benedicti regulás provideant eligendum. Paci quoque et tranquillitati vestre paterna impo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom