Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)
247. IV. Incze pápa a jádrai érseknek meghagyja, hogy Prodane jádrai nőnek hasonló felmentést adjon. 1253. Innocentius Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri... Arc-hiepiscopo Jadrensi salutem et Apostolieam benedictinem. Pro parte dilecte in Christo filie Prodane mulieris Jadrensis fait propositum coram nobis, quod cum Damiauus fráter et quidam alii consanguinei eius, ipsa consentiente, quod eandem traderent iu uxorem viro laico Jadrensi, et ipse, quod eam in uxorem reciperet, iuravissent; taudem muliere et laico predictis nolentibus ad invicem matrimonialiter copulari, dicta mulier cum Preste cive Jadrensi, qui eundem virum quarto gradu consanguinitatis contiugit, duxit matrimonium contrahendum; unde dicta mulier supplicavit nobis humiliter, ut providere in hac parte Apostolica sollicitudine curaremus. Nos igitur ipsius, ct venerabilis fratris nostri Antibarensis Archiepiscopi supplicationibus iuclinati rnandamus, quatenus, si predicti viri, quod eadem mulier alii nuberet, consensus accessit, cum predictis muliere et Preste, ut impedimento huiusmodi non obstante in sic contracto matrimonio licité remanere veleaut, auctoritate nostra dispenses. Dátum Assissii IIII. idus Septembris, Pontificatus nostri anno undecimo.