Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

rius continetur, concedentes concedimus et determinamus no­mine et vice praedictorum Comitis et Consiliariorum et Com­munis Jadrae, ut amodo Jadretini de mercibus, quas detulerint Venetias de Regno Siciliae sive Apuliae, et de aliis partibus undecunque, illud datium Communi Venetiarum in Yenetiis dare et soluere debeant et teneantur, quod constitutum est, vei de cetero fuerit constitutum per dominum Ducem et Com­mune Venetiarum dandi et solvendi ab hominibus Venetiarum in Venetiis Communi Venetiarum pro datio dictorum merci­moniorum, quas Veneti Venetias apportarent; ita quod Jadre­tini in dictis dationibus aequales esse debeant Venetorum. Tenor autem commissionis, cujus est habita superius mentio, talis est : In nomine Dei Aeterni Amen. Anno ab Incarnatione Do­mini Nostri Jesu Christi millesimo ducentesimo quinquagesimo primo, mense Julii die quarto intrante, Indictione IX. Jadrae. Committentes committimus nos quidem Bauduinus Quirinus Dei gratia Comes Jadrae, et Joannes Delpbinus, ac Rapbael Betani, ambo Consiliarii, atque cum nostris Judicibus Preste Matafari, Papo Pretognae, et Cosa Saladini, una cum nostro Consilio universo ad sonum campanae in Ecclesia Sancti Petri novi more solito congregato, per nos et universum no­strum Commune Jadretino, vobis namque nobilibus viris Ste­phano de Piciga, et Cerne de Mergio dilectis nostris fidelibus et nunciis specialibus, quod ire pro uobis et nostro nomine debeatis ad pedes Illustrissimi ac Magnifici domini nostri Marini Mauroceno Dei gratia Venetiarum etc. Ducis etc. ad petendum gratiam et misericordiam ab eodem de omnibus, quae vobis videbitur conveniens atque decens, et in augendo sive minuendo ac corrigendo pactum inter Venetias et Jadram confectum, promittentes firmum et ratum habere, quidquid in omnibus et per omnia super his duxeritis faciendum. Actum est hoc in Majori Consilio, et firmatum omnibus praesenti­bus in praedicta Ecclesia Sancti Petri novi de Jadra. Ego Balduinus Quirino Comes Jadrae manu mea scripsi. — Ego Joannes Delphyno Consiliator Jadrae m. m. ss. — Ego Rapbael Betani Consiliator m. m. ss. — Signum suprascripto­rum Preste et Cosae Judicum, qui hoc rogaverunt fieri. — Ego Papo de Petrona Judex m. m. ss. — Ego Bartholomaeus de MONUM. HUNG. HIST. DIPL. 12. 22

Next

/
Oldalképek
Tartalom