Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

227. IV. Incze pápa ugyanazoknak megengedi, hogy téli időben mele­gebb ruhába öltözködhessenek. 1251. Innocentius Episcopus scruus seruorum Dei dilectis in Christo filiabns . . . Abbatisse et Conuentui Monialium inclu­sarum Monasterij Sancte Elisabeth in Tyrna Ordinis Sancti Damiani Strigoniensis Diocesis salutem et Apostolicam bene­dictionem. Diuine affluentiam pietatis habendo preoculis, que nobis, licet inmeritis, curam generális commisit Ecclesie, saluti omnium libenter intendimus; sed illorum precipue, quiDiuinis laudibus frequenter inuigilant, et pie uite studio sine inter­missione desudant. Exhibita siquidem nobis uestra peticio continebat, quod licet sit in desiderio uestro continua per afflictionem carnis ass :duam mereri premia beatorum; tamen fragilitas uestra non sufficit, quod intensionem frigoris uestra­rum pareium sine incursu diseriminis sustinere possitis. Quia uero decens et dignum esse dignoscitnr, ut prouidentia Sedis Apostolice suffragante a uobis iugum Domini cum suauitate feratur : nos uestris supplicationibus annuentes uobis auctori­tate presentium indulgemus, ut non obstante contraria con­suetudine uel statuto uestri Ordinis, durante huiusmodi fri­gore uti pellibus libere ualeatis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere. uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare pre­sumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolomul eius se nouerit incursurum. Dátum Me­diolani kalendis Septembris Pontificatus nostri anno nono. (Eredetie börhártyán. melyről a pápa ólompeesétje vörös-sárga selyemzsi­nóron függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom