Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

presbiterum Sibenicensem nomine Statimerium, quod ipsam corroboret cum sigillis vtrarumque Ciuitatum, et cum nostris, qui iu hoc sumus negotio arbitri constituti; videlicet mei Vidonis Traguriensis Potestatis, ac mei Dániel Comitis Sibe­nicensis. Actum est hoc in Sibenico anno Domini 1250. Iudic­tione 9. mensis Octobris 15. die astante. Et hec omnia supra­dicta ad honorem domini Regis Hungarie; et propterea vtri­usque partis sacramento firmata sunt. (Lucius. Memorie di Trau 69. 1.; ezen okmánynak töredékét közölte Fejér, Cod. Dipl. VII. köt. 4. r. 103. 1.) 222. IV. Béla királynak Brébir megyére vonatkozó 'privilégiuma a Brebiri grófok számára, llfpl. In nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Unitatis Amen. Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumauieque Rex inperpetuum. Regum celsitudo requirit et sublimiuui debetur dignitati, ut intuitus sui oculos tanto iocundius in suos fideles iuiciat, quanto ipsa fidelitas, per quam Regum Regnorumque omnium potencia roboratur, ceteris virtutibus politicis est merito preferenda, et amplioribus premijs attolenda; praesertim cum hominibus infectis corruptela seculi senescentis, quo rarior repperitur, eo carior sit habenda et ardencius amplexanda. Hac igitur con­sideracione inducti tenore presencium scire uolumus univer­sos, quod cum fideles nostri Stephco Comes et Jacou filii Co­mitis Stephani, Gregorius et Dániel Comes filii Bribine Comi­tis, et Obrad, nec non et nepotes ejus, filii uidelicet Comitis Btidyzlai, Nobiles de Breberio, a primeuis ipsorum temporibus paternis uestigiis inherentes tam grata semper fidelitatis ob­sequia et ubique attollenda coram Nostre Maiestatis oculis studiosius impedissent, ut expugnatis et effugatis Damaldo,

Next

/
Oldalképek
Tartalom