Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)
metis et terminis, seu eciam distinccionibus terminorum, quibus per priores possessores limitata extitit seu possessa. Vt igitur kuius nostre donacionis series robur obtineat perpetue firmitatis, nec processu temporum possit in irritum reuocari, presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostii munimine roboratas. Dátum per manus discreti uiri Magistri Pauli Prepositi Albensis aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri. Anno Domini M° CC U quinquagesimo, XII 0. kalendas Dccembris, Regni autem nostri vicesimo quinto. (Eredetie a Rumy család levéltárában ; másolata a Magyar Akadémia kézirati gyűjteményében ) 216. IV. Béla király Fülöp zágrábi püspök és testvere Tamás comes s.ámára megerősíti atyja II. Endre, és saját előbbi, Zolona nevű birtokot tárgyazó adományát. 1250. Nos Mathias Dei gracia Rex Hungarie, Bohemie etc. memorie commendamus, quod in Newburga Claustrali feria tercia proxima post festum Epibaniarum Domini anno eiusdem millesimo quadringentesimo octogesimo quinto proxime transacto, fidelis noster Egregius Jobannes de Zenthgyroltli nostrum veniens in conspectum in sua ac Francisci fratris sui carnalis nominibus et in personis nobis exponere curarat in bunc modum: quod alias in quadam causa inter Egrcgios Benedictum, Johannem et Stepbanum de Tborna, vt actores ab vna, et ipsos Jobannem et Franciscum vclut in causam attractos partibus ab altéra, anno videlicet cuius tunc tercia instetisset reuolucio, occasione quarundam possessionum Zlawynya et Kerezthur vocatarum in Comitatu Crisiensi liabitarum, in octauis festi Epipbaniarum Domini coram Personali Nostra Presencia et Magistris Protbonotariis Curie nostre