Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)
205. Pál országbírónak Drug nevű földet tárgyazó ítelete Lörincz mester és Drugi Miklós közt. 1249. Paulus Judex Aule Regie Comes Zaladiensis vniuersis presens scriptum intuentibus salutem in vero salutari. Ad vniuersorum uolumus peruenire noticiam, quod partibus coram nobis constitutis, videlicet homine Magistri Laurencij ex una parte, Nycholao de Drug ex altéra, intelleximus, quod Magister Laurencius terram in Drug, ipsum Nycholaum et coguatos suos de iure contingentem, metis certis assignatam, mediantibus homine nostro Pasca, et fratre Domus Templi de Belo, ipsi Nicolao et cognatis suis resignasset perpetuo possidendam, saluo iure Ecclesie Beati Ladizlai obseruato. Hoc tamen interposito, quod patronatu prefate Ecclesie pretactus Nicolaus una cum sua cognacione et eorum heredes heredumque successores potirentur. Ceterum de duobus iugeribus singulis infra metas Nicolai et cognatorum suorum existentibus singule capecie anno futuro de presentibus annis seminatis, de populo ad Laurencium spectanti dicto Nicolao et cognatis suis soluerentur; et de injurijs et dampnis illatis dicto N. et cognacioni sue sepedicte, Magister L. iusticie per omnia fecisset complementum. Hee autem sunt mete terre supradicte: Prima incipit de Ragna iuxta molendinum, et vádit ad orientem, et sub magna ilice est meta; et inde vádit in Potockurmand, et secns Kurmand uadit uersus septemptrionem; et inde uadit ad orientem usque ad metam Regis; et inde uenit ad occidentem ad arborem numuslou; et inde uadit ad plagam meridionalem in longitudine jugeris, et inde uenit ad Mincliiloutouel, et uenit per plagam occidendalem ad Kvrmand; et inde transit per Opacuta; et inde uenit ad Rogna, et sic mete terminantur. Vt autem series hujus rei et status inconcusse temporis processu possit permanere, ad robur et firmitatem MONUM. HÜKG. HIST. DIPL. 12. 19