Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

Regio expedire. Insuper in exercitu nostro contra Austriam ducto, in quo eciam Dux Austrie a nostris fűit hostiliter in. teremptus, tam laudabiliter dimicauit vna cum alijs fidelibus Regni nostri, quod ibidem vsque ad mortem wulneratus a Teuthonicis tandem extitit captiuatus cum alijs septem nobi­libus nostris, et tam se, quam prefatos septem nobiles secum captiuatos mille marcis argenti redemit, quas sicut páter dam­no suo non modico conquisiuit. Suorum autem excellencium meritorum memorie commendandorum in recompensacionem preteritorum, nobis et Regno fideliter exhibitorum, et vt habi­lior ad alia reddatur obsequia, que nobis in futurum exhibere poterit; sibi contulimus possidendas quasdam terras, quarum nomina sunt bee: in Comitatu Byhoriensi terram ville Zwdan, Wkan, Keer, Belchyeo juxta Crysium ; item terram Borok juxta médium Crysium, et terram Zaram; item terram Hewyo et terram Bekaly; item terram Fyld et terram Almás ; item in Comitatu Zolnokiensi terram Kazawar, Zomus, populorum Towtoloy, et terram Zonuk hospitum Castri Zonwk; item in Comitatu de Karazna terram Zwan, Nogifalw, "VVolko. Istarum autem collacionem terrarum sibi fecimus sub hac forma; quod sicut donaciones consimiles factas a nobis alijs nobilibus Regni nostri ratas seruauimus atque firmas, memorato fideli nostro Paulo Comiti et suis heredibus prescriptarum terrarum donacionem illibatam et firmám promittimus obseruare. In cuius rei euidenciam et testimonium presentes sibi concessi­mus litteras sigilli nostri dupplicis munimine roboratas. Dá­tum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo nono XII. kalendas Februarij , Regni antem nostri anno quinto decimo. (Eredetie bőrhártyán, melynek pecsétje elveszett, a főméit, hg. Batthyáni család levéltárában.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom