Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)
lem nostrum fecimus iutroduci. Ut autem premissa omnia robur optineant perpetue firmitatis, nec processu tempóris ualeant ab alicuius malicia irritari ; presentem litteram prenominatis populis nostris de Scena dedimus, duplicis sigilli nostri munimine roboratam. Dátum anno gracie millesimo CC°XL°nono ; idus Április, Regni autem nostri anno quartodecimo. (Eredetie bőrhártyán, a sárga-violaszinü selyemzsinóron függő pecsét töredékével a budai kir. kamarai levéltárban.) 200. IV. Béla királynak adománya Pál országbíró és zalai föispány számára. 1249. Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Galicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit salutem in omnium Saluatore. Aule Regie fideliter obsequentes tanto largiori prosequendi sunt munere, quanto se bonis studijs ceteris preferunt, ac seruiciorum exbibicione. Proiude ad noticiam vniuersorum tam presencium quam posterorum harum serie volumus peruenire, quod cum Paulus Aule nostre Judex et Comes Zaladiensis dilectus et fidelis noster omnibus suis diebus sibi penes nostram Celsitudinem merita cumulauit, quod diuersa virtutum suarum insignia postulent ex condigno, vt non solum ex genere seruiencium ex bonorum operum magnanimitate inter primos et precipuos Regni nostri numeretur. Cuius vt obsequiaad informacionem succedencium in médium deducantur, opera ipsa nos ammonent et inducunt. Nam vt virtutes sue, quibus adkuc in iuuenili etate florescebat, elucescerent, maturate quemdam infidelem nostrum Boyzen nomine in insula, vnde ipse, solus solum alium pugna sua viriliter obtinuit captiuatum. Item in expugnacione Castri Clich quen-