Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

celebrandis. Unde cum illis efficiaris conformis, et in terre consuetudinem, in qua consistis Episcopus, imiteris; celebrandi Diuina secundum dictam litteram a nobis suppliciter licentiam postulasti. Nos igitur attendentes, quod sermo rei, et non res est sermoni subiecta, licentiam tibi in illis dumtaxat partibus, ubi de consuetudine obseruantur premissa, dummodo sententia ex ipsius varietate littere non ledatur, auctoritate presentium concedimus postulatam. Nulli ergo omnino hominum liceat banc paginam nostre concessionis infringere, aut ei ausu te­merario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpse­rit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatoruin Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Dátum Lug­duni III. kalendas Április, Pontificatus nostri anno quinto. (Theiner, Vetera Monumenta Slavorum Meridionalium históriám illustran­tia. I. köt. 78. 1.) 187. IV. Incze pápa Ugrin spalatoi érseknek a palliumot küldi. 1248. Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei venerabili fratri D. Episcopo Scardonensi salutem et Apostolicam bene­dictionem. Cum pallium, insigne videlicet episcopalis officii fuisset a nobis ex parte dilecti filii U. Electi Spalatensis cum instantia postulatum, nos eius supplicationibus annuentes ip­sum de corpore Beati Petri sumptum sibi assignandum per te duximus destinandum. Ideoque fraternitati tue per Apo­stolica scripta mandamus, quatenus illud ei assignes sub for­ma, quam tibi sub bulla nostra mittimus interclusam, et ab ipso nomine nostro et Romaue Ecclesie sub forma, quam sub eadem bulla tibi dirigimus, fidelitatis recipias juramentum. Formám autem juramenti, quod ipse prestabit, de verbo ad verbum nobis per ejusdem patentes litteras sub sigillo signa-

Next

/
Oldalképek
Tartalom