Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

122. Quirino Lénárt jádrai gróf az ottani domonkosrendiek számára lakházat és templomot jelöl ki. 1244. Universis Christi fidelibus praesentés litteras inspectu­ris Leonardus Quirinus Comes Jadrae cum Consiliariis Marco Bragadiuo et Philippo Donato salutem in omnium salvatore. Universitati vestrae praesentibus innotescat, quod cum nos ex parte domini Ducis Venetorum recepissemus in mandatis, ut fratribus praedicatoribus in Jadria commorantibus, nondum tamen locum sibi deputatum habentibus, infra muros in loco competenti providere debemus ; cum consilio, et assensu totius Communitatis Jadrensis, domum Martini de Grube cum curte sua, et domum Petri Calcbinae similiter cum curia sua, et loculum Malfredii, praedictis fratribus contulimus perpetuo possidenda; salva tamen domini Ducis voluntate reservata. Quae domus, cum praedicto Malfredii locello, et curiis, in loto et summa comprehensae, ducentorum et quinquaginta pas­suum numerum in circuitu non excedunt; et terminantur hoc modo: Ex duabus quidem partibus via publica, a tertia autem parte ecclesia Sancti Thomae, a quarta vero parte tenuta Grisogoni filii Dimine Senzaderi ambiuntur. Testimonium praeterea perhibemus, quod Capitulum Ecclesiae Jadrensis bonam voluntatem venerabilis patris bonae memoriae Domi­nici Franci quondam Archiepiscopi, quam asserebat se liabere iam dictis fratribus de Ecclesia conferenda, eo de medio sub­lato, nec valente complere quod voluit in collatione Ecclesiae Sancti Thomae Apostoli, omnimoda bona voluntate perdu­cere curavit ad effectum, per Nicolaum Presbyterum Cano­nicum suum eosdem investiendo, et in possessionem corpora­lem eiusdem Ecclesiae inducendo ; Plebano eiusdem Ecclesiae voluntarie eidem Ecclesiae resignanti commutatione ex­hibita competenti. In cuius nostrae donationis testimonium et robur firmitatis, praesentem paginam praedictis fratribus con-

Next

/
Oldalképek
Tartalom