Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)

motlo voluerit te de hoc requirere, ego me omnibus me~pro te opponam. Actum ante notitiam borúm testium, Ducis videli­cet iam dicti, et sui Resari Savide, ac ceteris militibus eius, et Dragisani filij Semiani, Girgi de Tugari, Habrabam et fra­trum eius, Jadreio, Dabrovito setnico et Semidrago, et fráter eius Vilcizo, et altér fráter Basili, et Draga Nego duornico, et fráter illius Boledrugo, Formini Spalatini qui et Busica, presbiteri Petri Piseniza, Formini Platimisse, diaconi Duymi Boce, Grubiti Zune, Prodani et diaconi Dabri et aliorum mul­torum. t Nain post multorum annorum curricula decidi in infirmi­tate, ut nulla spes evadendi esset, ideo votum vovi in ipsa in­firmitate, ut si ego convalescerem de infirmitate, in prefata ecclesia Petri Apostoli ibi me totonderem, et habitum Beatis­simi Benedicti reciperem. Igitur dispensante Diuina clementia surrexi de lectulo, et consilio et de adiutorio Laurentii Arclii­episcopi ceterorumque clericorum in supra nominata ecclesia domnum Gregorium nostrum nepotem Abbatem ordinavimus. Et hoc quod vovi auxilio Dei adimplevi. Set cum cepimus edi­ficare domus , quas necessarie erant fratribus, aminiculo Dei consumavimus. Quapropter consilio memorati Abbatis aliorum­que fratrum voluimus in nominato monticellum, quod compa­ravi a Miroslavo et a tiliis Michahelis, vicum construere no­stris famulis; ceperunt Yilkiki, nec non Prodanus duornico cum omnibus Tugaranis causa invidue zeloque diaboli inflammati resistere dicentes: Non licet tibi construere vicum in monti­cellum , quia nostrum est. Et ego illis : Vallem et montem in­cipiente ex Saline usque Satilie, omnia mea sunt, quia emi a Miroslavo coram idoneis testimoniis. Attigit eo tempore venire in nostris partibus S1 a vi zo Rex et Petrus Bauus, nec non Sarubba causa discordie, que erat inter Slauzo et Lubo­miro; unde vocaverunt nos ante hos nominatos viros omnes Tugarani, residentibus in ecclesia Beati Petri, que sita est in Oliuisi, scilicct coram Slauzo, nec non Petro et Sarubba cepe­runt altercare nobiscuin, et ita nobis indicaverunt, ut ego vo­carem tres meliores ex prefatis testimoniis, videlicet presbi­terűm Petrum Piseniza, et Forminum Platimisse, nec non di­aconum Duymum Boce. Igitur liabii Spalatum, mecumque ad­duxi eos, et ad nominatas petras ascenderunt, et ita ut su­4*

Next

/
Oldalképek
Tartalom