Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)
25. Praestantius belgrádi (tenger-fehérvári) püspöknek adománya a székvárosa melletti evang. sz.-jánosi monostor számára. 1076. In nomine Patris et Filii et Sanctissimae Unius Trinitatis ; et Trinae Unitatis Individuae. Notum sit omnibus íidelibus tarn praesentibus ; quam futuris, quod Praestantius Belgradensis Episcopus gratia Divinae et humanae caritatis, Ecclesiam Sanctorum Cosmae et Damiani, quae sita est in acuto vertice cujusdam monticuli non longe a supradieta urbe distantis, monasterio Sancti Joannis Evangelistae perpetualiter babere concessit. Ne autem aliquis succedentium , violentia Principum, Regis videlicet, Episcopi, aut Prioris ejusdem cicivitatis temeraria mente, feroci tyrannide liaec statuta violare audeat, et sua audacitate corrumpat; hujus concessionis sanctio ante personas virorum honestissimorum, et sanctae religionis cultum iugiter exequentium, absque ulla contradictione laudabiliter corroborata est; in praesentia scilicet dominorum Laurentii totius Dalmatiae et Chroatiae Reverendissimi Arcbiepiscopi; et domni Gebizonis Sanctorum Bonifacii et Alexii religiosissinii Abbatis, una cum Fulciano Fori Simphronii Yenerabili Episcopo, Apostolicae Sedis Aprocrisariorum, in vinea justitiae Dei totis viribus miserieorditer laborantium; astantibus etiam Belgradensis Ecclesiae Archipresbytero Drago, et omnibus Clericis utriusque civitatis, et donino Justo Prioré, Gregorio Judice, Drago, Praestantio, Miehaele, Drusia, et fere totius supradictae civitatis clero favente ac populo. Anno millesimo ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi, videlicet septuagesimo sexto, Indictione vero quintadecima, tempore ejusdem Gregorii septimi Papae, et Demetrii Dalmatiae et Chroatiae Regis, et domni Petri ejusdem monasterii Abbatis religiosi. Quicumque autem corrumperit, quod horum omnium laude confimatum est, Dei et eorum maledictionem perpetuo incurrat, Amen. (Farlati Illyricum Sacrum IY. köt. 5. 1.)