Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)

rant, et nullus jiulex publieus aut exauctor nullurn theloneum, portaticum, pontaticum, gestaticum, (quod) de ipsis aut eo­rum hominibu8 undecumque tiscus accipere consuevit, ulla tenus exigere presuinat, nec in pontibus, nec in aquis, sicut prediximus, nec in mercatis, nec in quibuslibet locis, sed per quecunque castella, portus vei quelibet loca, homines et ne­gociantes ipsius monasterii ire, redire, vendere et compa­rare absque alicujus contradiccione prevaleant. Si quis autem, quod absit, hanc nostre corroboracionis paginam violare pre­sumpserit, auri purissimi centura libras componat et in scriniis Imperatoris reponat. „Taliter ditata atque exornata rebus, prediis, religione diu floruit Luxoviensis Ecclesia. Cumque ibidem spirituális scola vigeret, post multa annorum curricula subito orta est tempestas lacrimabilis, cujus rabiéin pene sensit totus orbis. G e 11 s quippe H n n g r o r u m ferocissima cum innumerosis pugnatorum copiis ad afficiendam Ecclesiam ulcione Divina erupit. Cumque Burgundionum Regnum exercitus invaderet copiosus, contigit ut viri diabolici Luxovium venientes, locum­que omnino desolantes, Abbatem et monaohos, quos ibidem repererunt, interfecerunt. Sicque Ecclesia Dei confunditur, jura rumpuntur, legum statuta violantur, possessiones Eccle­sie ab impiis undique rapiuntur. Sacris non est reverencia lo­cis ; prevalente nequicia impiorum, totus pariter concidit ho­nor religionis; nam villás et possessiones prefate Ecclcsie in hereditatem sibi diripuerunt manus alienorum, et in villis, ex quibus annuis censibus predicte Ecclesie fratres vivere so­lebant, quidam perversus Iíugo Chapez in quibusdam castra construxit, quedam, uti erant, in usus proprios vendi­cavit. Cumque Rex non esset, qui vere intuitu justicie huius iinpii pravitati posset ex integro resistere ; ejusdem Ecclesie fratres compulsi sunt Sedis Apostolice interpellare Pontiticem. Romanus vero Pontifex illum eiusque sequaces anathematis vinculo constrixit, quousque mala ablata redderent. Itaque post multorum curricula annorum Stepliano Papa Romane Ecclesie presidente, Ludovico Romanum Impérium regente, vir venerabilis Ansegisus Luxoviensis Abbas de predictis vil­lis atque castellis diutissime male ablatis talem concordiam fecit: Denique ab utraque parte in primis statutum est, et

Next

/
Oldalképek
Tartalom