Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)
res etc. Dátum Laterani III. Idus Decembris Pontificatus nostri anno sepíimo. (Theiner u. o. I. köt. 75. 1.) 387. Dénes nádornak ítélete azon perben, melyet Poth, Pothnak fia, Péter Móricznak fia és bűntársai ellen Hubi és Menhart helységeknek feldulása miatt indított. 1233. Dyonisius Dei gracia Comes Palatinus vniuersis presens scriptum inspecturis salutem in salutis auctore. Presentibus et futuris tenore presencium volumus fieri manifestum, quod Poth filius Poth Petrum filium Mauricij et viginti unum homines ad ipsum pertinentes ad nostram asciuit presentiam pro destruccione duarum villarum eius, quas supradictorum hominum adiutorio destruxerat. Villarum autem, que destruxerat, nomina sunt Hubi et Menhart. Petrus autem et sui, tribus terminis assignatis per pristaldum, coram nobis comparere neglexerunt; quarto tamen termino accedentes, ipse P. ad formám pacis super hac causam (így) inter se propo nendam nos rogauit, et ita factam inter se conuencionem tandem nobis retulerunt : Vt Petrus Poth Comiti quadraginta tres marcas in festő Sancti Georgij in loco Jauriensi ita suscepit persoluendas, quod si de facta conuencione resiliret, in omnibus acquisitis per Poth remaneret; qui factam conuencionem dirrumpere non hesitavit. Petrus uero sepedictus super Poth notam infidelitatis in prima littera imposuerat, pro quo commisso eidem Poch honorifice reurn se reddidit, pro falso uerbo se inclinans. Sed quia tóti conuencioni postmodum obuiauit, ad nos fecimus citari iterato, nec aliqatenus uoluit comparere. Ipsum ergo pro conuicto in omnibus supradictis, Poth uero iterato iustificatum secundum tenorem iudicij habemus. Petrus eciam in ducentis marcis prius in sua lite lONTTM. httng. hist. dipl. 11 34