Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)
329. Stnna özvegy házát Trauban Treguan püspöknek eladja. 1232. In Christi nomine Araen. Anno Nativitatis eius MCCXXXII. decimo kalendas Madii Indictione vero V.; existente Tragurii Treguano venerabili Episcopo, Stephano iuclito Comite, Judi eibus Casotto et Luca Theodosii, in praesentia testium inferius legendorum actum est hoc. Ego siquidem Stana uxor Petrisse — — pronomine eum filiis íueis profiteor et protestor accepisse a te domino Episcopo memorato viginti perperos nomine pretii pro domo, quae fűit nominati viri mei; quam tibi, tuisque successoribus vendidi perpetuo possidendam cum omni introitu et exitu, atque cum omnibus pertinentiis, quas dicta domus eirca se dignoscitur habere. Sita autem est dicta domus juxta illám domum, quaui Venna obfulit Beato Laurentio; nomine vero eoncambii unum passum de terra lougum, et amplum apud pinum. Tali quidem tenore nomina tam domum tibi, tuisque successoribus vendidi, ut liberain liabeas potestatem de ipsa juxta velle tuum faciendi; et si aliquis te de ipsa infestaverit, ego cum natis meis debrigare teuebor. Huius autem rei testes sunt : Urso Archidiaconus, Innocentius Presbyter, Theodorus Rugia et Helias filius Mathei. Et ego Johannes Traguriensis juratus Nótárius et Sancti Laurentii Canonicus vocatus ab utraque partium, et rogatus a praefata cum filiis Stana praesens instrumentum scripsi, et cousueti signi munimine roboravi. (Farlati, Illyricum Sacrum IV. köt. 338. 1.)