Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)

parte; Paulo filio Terezen, Vid filio Farcasij, et Dobruzlov, jobagionibus castri Borsiensis pro se, et pro sua cognacione, ut dicebant, ab altéra, proposuerunt jobagiones castri, quod ipsi terram Ryvchka nomine, et terram nomine Bela, ad se et ad omnem cognacionem suam pertinentes, de communi omni­um cognacionum suarum consensu, et ex permissione ac be­neplacito domini Andree Regis Hungarie, Leustacbio Comiti pro quinquaginta marcis argenti uendidissent, perpetuo pos­sidendas. Quorum proposicioni Sámuel Comes, et Burunch filius Symeonis de villa Musla interfuerunt; qui liunc con­tractum de voluntate et permissione domini Regis, a quo se missos asserebant, inter partes factum esse protestati sunt. Et in eorundem ac nostra presencia, uenditoribus de precio plenissime fűit satisfactum. Volentes igitur nuncii domini Re­gis, et emptores ac venditores liunc contractum celebri memó­ria stabilire, bominem a nobis postularunt. qui et prefatas ter­ras circuiret. et, si qui contradictores existerent, uobis reue­laret, ne nos litteras dareinus super rebus contradictis. Ad quorum preces, unum ex fratribus nostris, Laurencium videli­cet prebendarium Ecclesie nostre cum ipsis transmisimus; qui cum eisdem ad nos rediens, nobis retulit, quod prenomi­nati uenditores cum sua cognacione in presencia contermina­lium, Alexandri videlicet tilii Leustachii, et Alexandri filii Egidii, ac in presencia jobagionum prouincie, prefatas terras nullo contradicente Leustacbio Comiti in jus perpetuum assi­gnarunt. Cujus relacionem Alexander filius Egidij, qui tuuc ad nos personaliter accesserat, et Endre, qui ab Alexandro filio Leustachii missus esse dicebatur, suis assercionibus con­tirmarunt. Prima autem meta terre Ryvchka, sicut ab homine nostro, presentibus partibus et conterminalibus didicimus, in­cipit in superiori parte Boron in eo loco, ubi torrens nomine Draguna cadit in Boron; et ascendendo per Dragunam tendit ad torrentem nomine Hrabich; et inde ad torrentem nomine Ryvchka ; et ab ista parte contermiualis est ei terra Alexandri tilii Leustachii; a parte uero meridionali meta ejusdem terre incipit in inferiori parte Boron super uadum, quod dicitur Brisneborod, et ascendit super rupem, et tendit super summi­tatem montis, qui uulgo dicitur berch usque ad prefatum tor­rentem Ryvchka; et ab ista parte contermiualis est ei terra

Next

/
Oldalképek
Tartalom