Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)

rens, se pocius iuxta consuetudinem Regni coníinitatis gracia debere emere quam Jobannem; et quia idem Johannes inimi­cüs eius esset a tempore auorum suorum, eo quod auus Pauli auum Johannis occidisset, ideo non debere se partieipare cum illo. Quapropter visum est nostre Regie Mágnitudini et aliis jobagionibus Regni nostri, quod Paulus pocius deberet emere, quam Johannes. Vnde idem Paulus estimaeionem re­sidue terre, scilicet Weyk, et Ban, et Rurcos pro Perekw, Razlv et Laurencio centum quinquaginta sex marcas coram memo­ratis Preposito et Capitulo Quinque-Ecclesiensis Ecclesie Jo hanni filio Constantini in Ecclesia Beati Petri Quinque Eccle­siis in tribus terminis persoluit; primo termino in festő Be­ati Georgij existente - secundo reuoluto anno sexta feria in­fra octauas Pentecostes; tercio anno tereio in festő Sancti Marcelli Pape et martiris. Et sic predicta quinque predia, scilicet Srebsa, et Kisfalud, et Weyk, et Ban, et Rurcos sibi cesserunt cum omnibus libertinis et alijs sibi pertinentibus. Hec autem supradieta, sicut in litteris autenticis supradicti Capituli continentur, acta sunt anno Dominice Inearnacionis millesimo ducentesimo quarto decimo. Transactis autem ali­quibus temporibus, cum seruientes de Brana de prefatis quin­que predijs tria predia dicti Pauli filij Mathie, scilicet Weyk, Ban et Rurcos ab ipso violenter auferentes, Laurencio et Ab­bati Sancti Michaelis de Brana, quod est monasterium Moyz, statuissent, idem Paulus ab eis in audiencia Salomonis Bani, tunc temporis Judicis Curie nostre et Comitis cle Musum exi­stentis requisiuit, in cuius iudicio Laurencius et Abbas ante­dicti contra Paulum conuicti succubuerunt, existente cause huius pristaldo Rouzonigaba filio Pauli de Zala. Postmodum eciam ijdem seruientes de Brana eadem nominata tria predia iterato a sepius dicto Paulo recipientes, Abbati memorato et monasterio Moyz reddiderunt. Quorum importunitatem cum Paulus sustinere non posset, Abbatem ad presenciam Dyoni­sij Comitis Palatini citari fecit; qui in audiencia ipsius Pa­latini predia illa monasterij sua esse asserebat, et sibi in ju­dicio Salomonis Bani cessisse, et per pristaldum ipsius fuisse assignata coram cunctis affirmabat, quod et postmodum litte­ris tam Capituli Quinque-Ecclesiensis, quam Salomonis et per pristaldum eiusdem Rouzonigaba nomine euidencius compro-

Next

/
Oldalképek
Tartalom