Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)

280. II. Endi '6 lcirály a Pál, Mátyásnak fia és több baranyai vár­jobbágyok közti peres elintézést, helyben hagyja. 1227. Andreas Dei gracia Rex Hungarie vniuersis, quibus pre­sens pagina patuerit, salutem et omne bonum. Ad vniuerso­rum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod ac­cedentes ad presenciam Petri Quinque-Ecclesiensis Prepositi et tocius Capituli eiusdem in festő Sancti Georgij, secundum quod in litteris ipsius manifestius intelleximus, Johannes filius Constantini, et Paulus filius Mathei, cum pristaldo suo nomine Petro filio Philippi de villa Peter, proposuerunt ipsis, quod dietus Johannes filius Constantini impeciisset quosdam de ge nere Meyz, scilicet Perekw, Razlov et Laurencium coram Jula Comite a nobis sibi delegato judice super duobus predijs, quorum nomina sunt hec, Srebsa et Kysfolud, asserens se ab ipsis predicta predia centum viginti marcis comparasse. et ex hijs septuaginta octo marcas dedisse, et adhuc teneri in qua draginta duabus marcis; predicti autem Perekw, Razlov et Laurencius e contrario dixerunt, se illa predia non Johanni, sed Paulo filio Mathei vendidisse per centum quadraginta quatuor marcis, et totam pecuniam se ab eodeni Paulo rece­pisse, et sic sepedicta predia ipsorum assercione Paulus ob­tinuit; Johanne vero pecuniam suam a predictis, scilicet Pe­rekv, Razlov et Laurencio, constanter repetente, prefatus ju­dex, testibus idoneis ab ipso receptis, homini Johannis ferri candentis examen adiudicauit, locum autem, vbi ferrum por­tare deberet, Colochiam constituit; qui veniens ad statutum locum in prefixo sibi termino, ferroque judiciali per homi­nem suum portato, volente Deo iustificatus est, supradicti vero aduersarij sui, videlicet Perekv, Razlov et Laurencius reman­serunt sibi in centum quinquaginta sex marcis. Dumque sepe­dictus Johannes residuum terrarum predictorum Perekw, Raz­lov et Laurencij vellet racione pecunie illius, in qua sibi re­manserant, accipere, Paulus filius Mathie non permisit, asse-

Next

/
Oldalképek
Tartalom