Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)

279. Miklós nádor Ítélete a pannonhalmi apátság szolgáló népeinek tartozásairól. 1226 köriil. Nicolaus Dei gracia Palatínus et Comes de Sopron vni­uersis presens seriptum inspecturis salutem et omne bonum. Ad noticiam omnium tam presencium quam posterorum volu­mus peruenire, quod cum populi Ecclesie Beati Martini de Pannónia indebitis exaccionibus et seruieijs de tempore in tempus se esse aggrauatos domino Regi Andree lacrimabili­ter fuissent conquesti; piacúit eidem, vt causam querimonie illorum nobis committat audiendam et ordine juridico finitime determinandam. Constitutis itaque in nostra presencia vniuer­sis populis iam dictis ex vna parte, jobagionibus et Capitulo memorato ex alia parte , antiquas leges et debita eorundem populoruin a Sanctissimo Rege Stephano eis instituta diligen­ter et sollicite a Capitulo et jobagionibus ordinatim exquisi­uimus. Quibus exquisitis et per omnia veraciter expertis, exacciones quasdam, et que populis vduornicis supertlue ad­dita esse videbantur, licet ex multis temporibus, Abbate ta­men et Capitulo, nec non jobagionibus eiusdem Ecclesie con­sencientibus resecauimus; que vero justa et authentica fuerant, in perpetuum reseruanda coníirmauimus, et ea presencium litterarum notulis seriatim fecimus annotari. Hec sunt igitur debita, quibus ipsi vduornici Ecclesie prelibate sine omni contradiccione seruire tenentur. Primum debitum eorum est, a tempore nouarum frugum persolvere in sex mensibus, vno­quoque videlicet mense de suis proprijs, CXXX akones fa­ríné de frumento, et quadraginta akones de siligine, et CLXX akones de annona. Item debitum eorum est ad alios sex men­ses, portare segetes tani Symigij, quam in alijs partibus exi­stentes, centum videlicet et LXX akones ad molendinum Ec­clesie, et ea ibi molare, et reportare ad clicium. Item debitum eorum est, facere communem farinam vsque ad XX akones pro pastu cuiusque mensis, de segetibus tamen Ecclesie. Item

Next

/
Oldalképek
Tartalom