Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)

tionis infringere, vei ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem Omnipo­tentis Dei, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se no­verit ineursurum. Dátum apud Urbem Veterem IIII. kalendas Augusti, Pontiíicatus nostri anno quinto. (Farlati, Illyricum Sacrum III. köt. 247. 1.) 252. 111. Honorius pápa a pécsi püspök és az azt pártfogoló eszter­gami érsekre nézve tett intézkedéseknek foganatosításával a veszprémi és az egri püspököket bízza meg. 1220. Honorius Episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus ... Vesprimiensi et ... Agriensi Episcopis salutem et Apostolicam benedictionem. Intellecto, venerabilem fratrem nostrum ... Episcopum Quinque-Ecclesiensem in duobus pati defectum, scientia scilicet et etate, mandamus super etate di­ligenter inquiri; et si eum constiterit, electionis sue tempore etatis legitime non fuisse, quicquid de eo factum est, volumus irritari. Ceterum cum inventus sit, sufficientem non habere scientiam litterarum, eum in spiritualibus a pontificalium executione suspendimus usque ad nostre beneplacitum volun­tatis; ut si de legitima etate docuerit, et studio subsequente suppleverit quem patitur in litteratura defectum, eidem gra­tiam, prout expedire videbimus, faciamus. Ad hec ... Strigo­niensem Archiepiscopum, qui ad contirmationem et consecra tionem dicti Episcopi Quinque-Ecclesiensis contra Generális Concilii statuta processit, eiusdem Concilii aniniadversione punimus; ut videlicet non solum confirmandi primum succes­sorem illius careat potestate; verum etiam a perceptione pro­prii beneficii sit suspensus; donec, si equum fuerit, indulgen­tiam mcreatur, ipsius beneficii fructibus interim in aliquam evidentem utilitatem Strigoniensis Eeelesie de vestrum con-

Next

/
Oldalképek
Tartalom