Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)
antiquitate possidet, derugare minimé in aliquo volentes, sed ut jus exigit, eundem loeum, quem integro affectu specialiter diligimus, ampliare satagentes ; scilicet quidquid est in auctentico Beati Regis, ad rescindendum quamlibet calumpniam imposterum perpetuo confirmamus. Tenor autem auctentici ipsius talis est. Quamvis homo omnia, que possidet, a Deo habeat; tamen id quod habét, Deo prebere non dubitet. Etenim si Christo, a quo multa habét, pauca porrigere dubitat; et ilud, quod possidet perdit, et ejus renmneratione, ut absconsor unius talenti earebit. Quia qui in his delectantur, que hujus mundi sunt, semper mendicant, et in egestate permanent. Qua vero remuneratione ne privaremur, Beatissimus Rex Stephanus, suique successores Reges, Duces, Pontifiees, Comites, ceterique religiosi homines, et Ego Rex Ladizlaus monasterium Sancti Martini supra Montem Pannonié situm, prout Regia uis concessit, multis condonauimus opibus. Unde vero, ne per violentiam aliquorum vei fraudem, seu per negligentiam aliquid depereat, Ego Rex Hungarie Ladizlaus consilio omnium Regni mei Primatum curaui dinumerare et commendare huic charte scriptum. Et ut propter antiquitatem negligentie locus non daretur; jussimus, ut ad memóriám posteris per succe dentia tempóra observaretur. Que autem tradita sunt, queque acquisita eidem Sancte Dei Ecclesie ab his prefatis hominibus, cum ceteris suis reditibus in terra, in aqua, in tributo et in omni substantia et faeultate, continetur sub hac denotatione. Hec sunt autem predia et mansiones ceteraque mobilia ejusdem Sancte Dei Ecclesie: Primum predium est Pannónia, ubi Monasterium situm est. Seeundum predium est Ruohti, quod dedit Rex Ladizlaus pro redempeione anime sue, et siluam unam, que vocatur Hashag. Tertium predium est Himudi nomine ville appellatum. Quartum predium est, quod vocatur Lahi. Quintum predium est, quod vocatur Vuosian, eodem eciam nomine ville appellatum. Sextum predium est Weihna eodem modo nomine ville appellatum. Septimum predium est. quod dedit Karci eodem eciam nomine, cujus appellatur locus. Octavum predium est, quod a colono accepit vocabulum Weinic, et quoniam ibi piscatorum copia est, ad auxilium eorum dedit Rex Ladizlaus lacum unum, qui vocatur Erecu, et terram par-