Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)

219. II. Endre király a sz. gothardi monostornak Dobra birtokot vis^zaadatni rendeli. 1213. In nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Unitatis. An dreas Dei gracia Hungarie. Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerieque Rex in perpetuum. Piorum semper fnit studiorum, peritura permansuris, temporalia sempiternis, laboris dolorisque tristieiam presentis, eterne patrie gaudiis commutare. Longe lateque patet. quot et quantis mercimonijs Cliristi nauem , id est Ecclesiam. ditauerint. et per pelagus uite pretereuntis construendo, gubernando, resarciendo sancti patres nostri multiplicauerint, et ad gaudia patrie celesíis ipsi quoque scquentes premiserint. Cum igitur his glória et honore temporali non simus impares, pares eciam esse pietate uelut heres uolumus; ut Cliristi Ecclesiam custodientes. et eius amissa restituentes, sicut presenti commuuimus eura. sic eius­dem Domini glória participemus. Et quamquam simus omnibus Christi Ecclesiis debitores , speciali tamen tenemur nouis plantacione paterna relictis. Hincest, quod cum Ecclesia Sancti Gothardi. que beate memorie Bele patris nostri funda tio est nobis relicta, plurimis in eontinuo perturbacionibus agitatur . ut in melius meliusque proficiat nostre pietatis stú­dió, confirmamus hactenus habita. restituinius amissa. Igitur terram de Dobra, que per aliquot annos ab eadem Ecclesia perturbacione continua tűit dilapsa , per Moys tunc temporis Castri Ferrei Comitem, et Thomam Prepositum Albensem, Regnique nostri Cancellarium. Nam l'ancrace, Peter. Dionis et Beniamiii. ceterique ioubagiones predicti Castri coram Co mite M. et T. Cancellario constituti. et ad nostram iussionem de ueritate requisiti. predictam terram Eeelesie Sancti Got hardi fuisse asseruerunt; sed per Comitem quondani Castri Ferrei Andreám speculatores de Zala illic ire, et ipsorum ter­ram populi Eclesie, qui ibi morabantur, intrare pulsi sunt, ita ut vicissim altér alterius domum ingrederentur. Cumque

Next

/
Oldalképek
Tartalom