Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)

nius, et eorum diéta precepimus reseruari. Cum autem spolia­tis iniuste per restitucionis sit beneficium succarrendum, Ab bati precepimus, ut ea, que a dictis Farcasio et Jacobo abstu lerat, ipsis restituere non differat. Interim autem utraque pars composuit sub bac fama, quod Abbas et Capitulum, et dicti jobagiones ; quia falso ipsos impecierant, a lite cessarent, et eis terram eorum in diéta uilla Heten ad duo aratra cum L iu­geribus pinguis terre, IIII vineas, et II molendina, V prata, III silulas et II antra restituerent, Farcasius vero et Jacobus pecuniam , quam ultra possessiones scriptas petebant, se in presencia Capituli de Sacsard et alioruin plurimorum nun­quain requisituros promiserunt. Deinde pristaldus noster Betli lem Canonieus Dymisiensis utrique parti terminum prefixit, quo se nostro conspectui presentarent; die autem prelixo Far­casius et Jacobus in nostra constituti presencia aduersam partém expectauerunt; que cum non venisset, pristaldo pre­cepimus, ut parti que non venit, terminum prefigeret compe­tentem; que cum primo, secundo, tercio, quarto, quinto citata 11011 venisset, cognoscentes iusticiam dictornm Farcasij et Ja cobi, ipsos ab impeticione Abbatis, Capituli et iobagionum absoluiinus et liberos esse pronunciauimus, precipientes pri­staldo nostro possessiones prescriptas restitui, et eis sub di scretorum virorum testiinonio assignari. Vt igitur via mali gnari volentibus precludatur, proceSsum negocij sub presen sencium testiinonio litterarum sigilli nostri munimine pre­cepimus roborari; anno ab Incarnacione Domine millesimo CC.° XII.° (Chauadin esztergami érseknek megerősítő okmányából, a főméit, herczeg Eszterházy családnak levéltárában.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom