Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)
prefatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis, grangiam de Drumowe, grangiam Talarn, grangiam Sigenuelde, grangiam Brummgesfelde, grangiam Volchenberge, grangiam Regis Ungarie in predio, quod Bisseni quond a ni p o s s e d e r a n t, et possessiones in Minkendorf, in Sulze, et in Sulze inferiori, in Boumgarten, in Wecclendorf in Hasla, in Hadericbesdorf, in Volfchers, in Geswente, in Reinoldesdorf, in Suneendorf, et in Steifingen, et apud Sanctum Petrum cum pratis, uineis, terris, nemoribus, usuagiis et pascuis, in boseo et piano, in aquis et molendinis, in uiis et semitis et omnibus aliis libertatibus et inmunitatibus suis. Sane laborum uestro rum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis tani de ter ris cultis quam incultis, siue de ortis et uirgultis et piscatio nibus uestris, uel de nutrimentis animalium uestrorum, nullus a uobis, decimas exigere, uel extorquere presumat. Liceat quoque uobis, clericos uel laicos liberos et absolutos e seculo fugientes ad conuersionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum uestrorum post factam in monasterio uestro professionem fas sit ; absque Abbatis sui liceutia de eodem loeo discedere, discedentem uero absque communiuni litterarum uestrarum cautione nullus audeat retinere. Quod si quis forte retinere presumpse rit, licitum sit uobis, in ipsos monachos uel conuersos regula rem sententiam promulgare. Illud districtius inhibentes, ne terras seu quodlibet beneficiuin Ecclesie uestre collatum liceat alicui personaliter dare, siue alio modo alienare absque consensu totius Capituli, uel maioris aut sanioris partis ipsius. Si que uero donationes uel alienationes aliter, quam dictum est, facte fuerint, eas irritas esse eensemus. Ad hec etiam prohibemus, ne aliquis monachus siue conuersus sub professione domus uestre astrictus, sine consensu et licentia Abbatis et maioris partis Capituli uestri pro aliquo fideiubeat, uel ab aliquo pecuniam niutuo aecipiat ultra procuratorium Capituli uestri prouidentia constitutum, nisi propter manifestam dotis uestre utilitatem. Quodsi facere presumpserit, non teneatur Conuentus pro hiis aliquatenus respondere. Licituin preterea sit uobis, in causis propriis, siue ciuilem siue criminalem contineant questionem, fratrum uestrorum tUTtimoniis uti, ne pro defeetu testium ius uestrum in aliquo ualeat deperire. Insuper