Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)
ob recompensacionem tidelitatis eius et seruicij, quod nobis benigne deuoteque indesinenter exibuit, terram quandam que uocatur Nouac, Geuriensi Castro subtractam, iure perpetuo contulimus possidendam. Cuius terre prima meta ineipit iuxta Danubium, et procedit ad stagnum, quod uocatur Kazia; inde tendit ad Danubium, qui wlgo dicitur Agduna; hinc procedit ad caput Keua; a quo capite regrediens tendit ad Danubium tenens metas cum Comite Heidrih; et due insule, que inter iam dictas metas site sunt, pertinent ad eandem terram. Contulimus insuper dicto Poth Palatino et Mussuniensi Comiti de terra eiuilium predicti castri, videlicet de terra Rethi terram ad culturam duum (így) aratrorum sufficientem; dantes ei partém tam de stagno quam de arundineto, et de prato, ubi fenum seeatur, ad sortes duum aratrorum pertinentem. Preterea fidelissimi nostri memorati Poth Palatini et Mussuniensis Comitis preclara obsequia et merita considerantes, terram ad Castrum Mussuniense pertinentem, que est circa Danubium in Kamana, sibi iure hereditario possidendam contulimus. Cuius prima meta ineipit uersus orientem iuxta Danubium tenens metas cum Tenkere; inde procedit ad oecidentem, transiens per magnam uiam ; inde tendit ad palludem, que wlgo uocatur humerou potok, que uenit de Rordos; inde ua dit ad stagnum, ubi finitur uia, que dicitur parata, que wlgo uocatur Etteuen , et habét metam ultra stagnum super ripam eiusdem stagni; inde regreditur ad Danubium, et habét altimám metam super Danubium in íine arene Episcopi. In possessioneni uero dietarum terrarum per pristaldum nostrum Comitem Valentinum de uilla Tech ipsum fecimus introduci. Ut autem hec a nobis facta donacio nullis unquam temporibus ualeat retractari, presenti eam pagina in noticiam deduci posterorum et Regie auctoritatis sigillo fecimus communiri. Da tum per manus magistri Thome Bezprimiensis Prepositi et aule Regie Cancellarij, anno ab Incarnacione Domini millesimo CC° X°. Venerabili Johanne Strigoniensi Archiepiscopo, Reuerendo Bertoldo Colocensi Electo et Bano existentibus; Calano Quinque Ecclesiensem et Bolezlao Waciensem, Kathapano Agriensem, Symone Waradiensem, Desiderio Chenadiensem, Willelmo Transsiluanensem , Gothardo Zagrabiensem, Petro Geuriensem, Roberto Bezprimiensem Ecclesias feliciter