Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)
Dátum Sutrii per manus Rolandi Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyteri Cardinalis et Cancellarii IIII. Nonas Julii, Indictione VII., anno MCLVIII., Pontificatus vero Adriani Pa pae IIII anno IIII. Farlati Illyricum Sacrum IV. köt. 79. 1.) 51. Borics bán megerősíti a lacromai benedekrendi monostornak Meleda szigetén sz. Pongrácz temploma birtokát. 1158. Quodam tempore facta est accusatio super inonachos Sancti Benedicti Lacromensis Insulae, quod iniuste possiderent Ecclesiam Sancti Pancratii de Meleta, coram me Bano Boritio. Ego autem aures meas eorum fallacibus verbis non totaliter accomodavi, usqiu dum veniret aliquis ex fratribus Monasterij. Interea siquidem veniens dominus Vincentius Ab bas praedicti Monasterij cum quibusdam de fratribus , osten dit nobis litteras ab aliis antiquis nostris decessoribus terrae Principibus, in quibus litteris data est dicta Ecclesia Sancti Poncratij praedicto Monasterio Sancti Benedicti eorum sigillo perpetuo affirmata. Unde Ego Banus Boritius cum filiis meis atque propinquis , quorum (? coram) universo populo terrae meae cum magnó gaudio affirmo eandem Ecclesiam de Babina Palla, quae est in Meleta, cum omnibus terris et planicie Monasterio Sancti Benedicti, bis in litteris domino Vincentio eius dem Monasterii Abbati datis, et sigillo meo siguatis, ut sine omni impedimento possideant, et securi obtineant. Ego et filii mei defensores, protectores, atque adiutores existimus illorum omni tempore. Quicumque autem eisdem contrarium fecerit, maledictionem et iram Dei super se concitet, eiusque ultione et judicio cum improbis damnetur. Dátum mense Augusto die VII. (Farlati Illyricum Sacrum VI. köt 79. 1.)