Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)

49. I. Frigyes római-német császár Ottokár stajeri, herczeghez meg­bízottakat küld, hogy vele, s a cseh királylyal és az ausztriai her­czeg gel Magyarország tekintetében tanácskozzanak. 1157. Fridericus stb. Nos itaque auditis singulorum nun­tiorum de Hungaria singulis legationibus, sine earissimorum nostrorum consilio, Regis videlicet Bohemiae, etDucisAustriae, patrui nostri, et tuis similiter nihil nunc tractare, nihil ordinare, nihil prorsus terminare volumus. Inde est, quod ex consilio curiaé nostrae honorabiles legatos nostros, Magistrum videli­cet H(einricum), Sacri Palatii nostri Protonotarium, qui de omnibus consiliis nostris familiarior nobis est, et magis secre­tarius, et Comitem H(einricum) de Dietz, nobilem virum et prudeutem, tuae honestati a latere nostro transmittimus. In quorum ore verba nostra plenarie posuimus; quibus etiam to­tam voluntatem nostram tibi secretius intimandam commisi­mus; quae omnia ex ore ipsorum audies et cognosces. Age ergo sicut vir fidelis et charissimus Princeps, et quem hono­rem nostrum et Imperii perfecte diligere credimus et ainplecti, et ad proinovendum honorem Imperii circa hoc negotium, una cum Rege Bohemiae et Uuce Austriae, juxta verbum et per­suasionem legatorum nostrorum omnem curam, sollicitudinem et studium tuum ita diligenter adhibeas, sicut nos de tua di lectione speramus et confidimus. Quidquid enim vos tres ex consilio vestro, una cum legatis nostris super hoc verbo ordi uaveritis et statueritis , nos absque omni retractatione ratum habebimus et gratum. (Sudendorf, Registrum oder merkwiirdige Urkunden für die deutsche Ge schichte. Jena 1849. I. köt. 61. 1.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom