Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)

quae ad hoc convenientior videbatur. est metropolis instituta, quae nimirum hujus excellentiam dignitatis per annos multos obtinuit, et tanquam prima sedes caput est habita regionis illius, exhibentibus scilicet aliarum Civitatum Episeopis Salo­nitano Antistiti sicut metropolitano suo plenam obedientiam, et in majoribus causis juxta formám Canonicam recurrentibus ad ejusexamen. Abaliquautis vero temporibusSalona reddita in sollitudinem, et in alium locum sedes translata, et tam su­per illám, quam super quasdam alias ejusdem Provinciáé Ci­vitates Vngaris domínium usurpantibus, et Jadera cum qui­busdam aliis Civitatibus in priori remanentibus libertate, gra­vis inter ipsas Civitates est orta dissensio, ut nec Episeopis et hominibus quarumdam ipsarum ad metropolim suam licue­rit pro imminentibus causis accedere, nec ille, qui metropoli tani offieio fungebatur fratres, et coepiscopos suos ausus fue­rit visitare. Quocirca nos, qui Universalis Ecclesiae curam Deo, prout ipsi piacúit disponente, suseepimus et pro neees­sitate locorum et temporum novos Episeopos, novos etiam debemus Archiepiscopos constituere, ne illis urbibus, quae a subjectione ac dominio Vngarorum liberae remanserunt, me­tropolitani cura deesset, et metropolitani judicium, dum non possent in sua. in alienis quaerere Provinciis cogerentur, evi denti necessitatis illarum Civitatum inspecta de omni fratrum nostrorum consilio te, venerabilis in Christo fráter Lampredi honore pallii statuimus decorandum, et super quatuor sub­seriptos Episeopos Archiepiscopum ordinandum, decreto qui­dem valituro in perpetuum statuentes , ut comissa tuo Ponti­ficio Civitas Jadertina perpetuis temporibus metropolis ha­beatur, cui nimirum Absarensis, Veglensis, Arbensis et Faren­sis Episcopatus tanquam suae metropoli subjacebunt, et eorum Episcopi tibi tuisque successoribus sicut metropolitanis suis plenam obedientiam semper impendant. Pallio itaque, pleni­tudine videlicet Pontificalis ofíicii insignitus erga subjectos tuos talem te satage iugiter exhibere, ut plus pensare onus regiminis, quam dignitatis excellentiam videaris, qui tamen pallio his diebus tantum uteris, qui inferius leguntur in seripto : Nativitate Domini, in celebratione Festivitatis Beatae Anasta­siae, Epiphania, Coena Domini, Resurrectione, Ascensione, Pen­tecostes, in solempnitatibus Beatae Dei Genitricis semperVir-

Next

/
Oldalképek
Tartalom