Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)
siae Arehiepiseopus firmum, et stabilé permanere dispono : qualiter ego praenotatus Arehiepiseopus causa visitationis ad Cu riam Romanam ire volens, paupertatis necessitate aggravatus a Clericis pro suis Ecclesiis adjutorium quaesivi; praefati vero Clerici contra me tali modo responderunt: Quia nec tuis praedecessoribus dedimus, nec tibi, nec tuis successoribus causa consecrationis, vei consuetudine, nec per nos, nec per nostras Ecclesias aliquid dare debemus. Et hoc bonis testibus scientibus, scilicet duo filii Carusii monachi Sancti Stepliani, Zuzalo et Cernecha. Ego autem una cum judicibus, scilicet Vita, Din diculo, et Drago Pirle, atque Dabrana Trunzanni ad Coenobium Sancti Stepliani testes ad testimonium rogandum misimus, scilicet Lucám de Sumite , et Petrum de Manana, atque Dominicum Paleteci. Testes vero con (így) juramento eis praenominatis nostris tali moclo testati sunt. Quod Clerici, nec per se, nec per suas Ecclesias suo Archiepiscopo causa consecrationis, vei visitationis, neque ullo modo aliquid dare debent. Quoniam haec a patre nostro Comite audivimus, qui a nostro avo Archiepiscopo Gaudio audivit, et vidit eum euntem ad dominum Apostolicum causa consecrationis cum suo proprio; et quod sibi defuit, duos proprios fornaces vendidit, et ad Curiam causa consecrationis perrexit; et non tantum hoc Arehiepiseopus facere debet, verum etiam Clericos, quos in legatione miserit, vei secum duxerit, cum expendio suae Curiae ducere debet. His auditis, Ego Gaudius Arehiepiseopus cum praeseriptis judicibus Clericos in pace dimisimus. Tum videns me ab eis de supradieta ratione convictum, tandem eos tamquam filios et fratres rogare coepimus, ut de quinquaginta Byzantiis nobis fidejussores existerent. Qui votis ac petitionibus nostris faventes, illos inde securos, ac certos reddere volentes, quid in pignore dandum foret recogitavimus. Quia igitur ipsi tum partém nostram decimarum civitatis cum oblatione nummorum a praedecessoribus nostris, pro quodam eorum jure scilicet, quia olim Archiepiscopalis curia quinque Canonicis, Presbytero, Diacono, Sacristae, Acolytho per totam hebdomadam alimenta praebere tenebatur, ne quinque, nisi tribus tantum Dominico die exinde teneretur, concessam possidebant; nihil de Curia nostra in pignore quid dare habuimus, nisi quartani partém decimarum, videlicet restaura-