Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)
rum defunctorum, et nostro. Hoc factum est et definitum ante praesenciam de suprascriptis testibus. Et ego A. Abbas scripsi per jussionem domini Regis supra dieti. (Farlati Illyricum Sacrum VI. köt. 59. \.) 38. Falieri Ordelafo velenczei dogenek privilegwima az Evangélista szent János lelgrádi (tengerfehérvári) monostor számára. 1116. Anno Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi 111G, Indictione nona. Ego Ordilafus Faletrus Dux Venetiarum, Dalmaticorum, atque Croaticorum, privilégium Sancti Joannis Evangelistae Belgradiensis monasterii a Crescimiro Rege factum, ego collaudo et in sua stabilitate confirmo, ita ut nullus Episcopus, aut Comes, vei civis praedicti monasterii libertatéin violare audeat, quam non solum a nobis confirmandam esse dicimus, sed a Beato Gregorio Romanae Urbis Papa sancitam in suis decretis esse cognoscimus. Volo igitur Ducali auctoritate firma re, ut si quislibet liuius libertatis concessionem temerario ausu infringere temptaverit, libram auri Regali fisco persolvat. Similiter ecclesiam Sanctorum Cosniae et Damiani laudo et confirmo ; ideo, ut agnosco veraciter fuisse propriam monasterii Beati Joannis Evangelistae Belgraden sis monasterii ex donatione Episcopi illius civitatis, et Romanae Sedis Apochrisariorum contirmatione, et cleri ac populi; collaudo, et confirmo eam habendam in perpetuo. Quicuuique autem Episcoporum, aut aliorum hominum, hoc decretuin infringere temptaverit, et alia illius ecclesiae privilegia violaverit, omnia quae possidet in fisco Ducali et Regali deveniant. Ilaec decreta, scilicet libertatis monasterii Sancti Joannis Evangelistae, tibi Fusco Abbati, omnibusque successoribus tuis firmiter et in perpetuum tenenda.