Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VI. 890–1235. (Pest, 1867.)

noniam siti, eiusquc legitimis successoribus in perpetuum. Quoniam bonorum operum status, si karitatis funclamento caruerit, ruinam facit, et quod uidebatur esse aliquid, cum ad summum bonum oculosmcutis intendimus, pro nichilo reputa­tur; necesse est; ut ad illám inseparabilem dilectionem no­strum transferimus intuitum, que prcter unum ignorat alte­rum. Intueamur itaque creatoris dilectionem erga creaturam -habitam, et eam pre oculis semper habentes, super conimisso nobis grege Apostolica auctoritate moniti inuigilemus, ut ex­terius et interius de eorum salute solliciti, et a tumultibus se­cularibus quieti, et in spiritualibus ualeant semper augeri. Nos autem, qui licet indigni loeo Petri residere uidemur, magis inuigilare oportet, ut exemplum bone operationis aliis prebea­mus, et ueri magistri possimus esse discipuli. Postulauit ita­que dilectio tua, dilectissime fráter Petre, ut monasterium Sancti Martini situm in monte supra PannoniamJ quod tanto patrono congaudet, sub tuitione Romane Ecclesie suscipere­mus. Et quia huiusmodi uota minimé excludenda uidentur, secundum preceptum beate memorie Stefani pij Regis per presens priuilegium confirmamus atque statuimus, ut nulli Regum, nulli Comitum, nulli Episcoporum, nulli cuiquam alii de rebus, que jam dicto Monasterio collate sunt et concesse, vei inposterum canonice conferende, liceat minuere vei auferre seu ablatas retinere. Inter que nominatim eidem Monasterio confirmamus : In Episcopatu Uespremiensi Ecclesiam Sancti Mart ini in uilla Caurisü constitutam, Ecclesiam domini Sal­uatoris in uilla Tardi, Ecclesiam Sancte Marié in uilla Top­pé , cum universis earum pertinentiis. In Episcopatu Jauri­ensi Ecclesiam Sancti Martini in Sabaria, et Ecclesiam Sancti Wilibaldi, Eclesiam Sancte Marié Cappelle, Ecclesiam Sancte Marié in Fizie, Ecclesiam Sancti Adelberti in uilla Uuasciana cum omnibus earum appendiciis. In Archiepiscopatu Strigo­niensi Ecclesiam Sancte Marié in Uuaga. Preterea statuimus, ut nulli liceat cenobium illud temere perturbare, uel inquie­tare, seu uexationibus servos Dei fatigare, nes eius posses­siones auferre; sed omnia in integrum conseruentur eorum usibus, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt omnimodis profutura.' Deccrnimus etiam, ut fratribus eius cenobii liceat clericos cuiuscunque ordinis secundum traditio-

Next

/
Oldalképek
Tartalom