Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. V. 1290–1301. (Pest, 1864.)

tineri, quod quandam particulam terre Comitis Gregorii filii Johannis ipsi Comiti Gregorio pro meritoriis suis seruiciis contulisset. Contra quem iam dictus dominus Abbas respondit, quod nec terram castri ex collacione Regia habitam nec he­reditariam terram haberent in predicta terra Kara aliqualem, sed omnino et vniuersaliter esset hereditaria terra monaste­rii Sancti Martini. Nos uero adiudicaveramus, quod prefatus Comes Johannes iam dictam terram ex collacione Regia ha­bitam et iuxta eandem terram eorum hereditariam, sicut in priuilegio prescripto continetur, feria quarta post festum Ma­thei Apostoli coram testimonio Conuentus Simigiensis osten­deret homini nostro et cum eodem reambularet, et similiter dominus Abbas terram suam hereditariam iuxta assercionem suam prenotatam; postmodum ambe partes cum litteris et priuilegiis eorum ad finálém decisionem cause sabbatho se­quenti post predictum terminum comparerent coram nobis iterato. Ipsoque die adueniente predictus Comes Johannes non venit, nec aliquem pro se misit, predictus vero dominus Abbas venit ad exhibendum suum priuilegium ad finálém de­cisionem cause sue ordine iudiciario suscipiendi, exhibuitque litteras predicti Conuentus, in quibus reperimus , quod iam dictus dominus Abbas super faciem terre seu possessionis Kara comparendo, totaliter in ius et proprietatem dicti Mo­nasterii pertinere dixisset terram Kara prenominatam, predictus vero Johannes non comparuisset, nec illuc venis­set vt assumpserat. Nos igitur considerata et intellecta veri­tate, et maximé quia predictus Comes Johannes ad exhiben­dum suum priuilegium et ad finálém decisionem cause venire non curabat, vt premittitur, ipsam terram Kara cum omnibus vtilitatibus et pertinenciis suis ac prato et vineis ordine judi­ciario ipsi Monasterio Sancti Martini restituimus seu statui­mus in pace habendam, tenendam et possidendam. Presentes autem propter maiorem rei cautelam sigillo prescripti predi­cti Magistri Iwance domini nostri fecimus sigiliari. Dátum sab­batho proximo post festum Mathey Apostoli anno Domini M° CC° nonagesimo quarto. (A somogyi sz. egyedi konvent 1418-ki átiratából, mely őriztetik a sz. mártoni főapátság levéltárában.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom