Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. V. 1290–1301. (Pest, 1864.)
bilem fratrem nostrum . . . Firmarmm Eniscopum, virum utique proviuum et discretum ; virtutibus preditum et iusíitie zelatorem, cum plene legationis officio destinavit, ut indirecta dirigeret, errata corrigeret et deformata prudenter reformaret, ac evcileret et destrueret vitia, plantaretque virtutes, ac iuxta gratiam a Domino sibi datam buiusmodi periculis obviaret : per cuius ministerium providum et prudentiam circumspectam multa, prout in partibus illis non habetur incognitum, ad bonum et laudabiiem statum personartim ecclesiasticarum et secularium dicti Regni statuta et ordinata fuerunt, oculis Divine Maiestatis accepta, et ipsi Regno ac eius habitatoribus fructuosa. Quorum aliqua per iamdictum Regem promissa (et) iurata fuerunt sub obligatiore sua et etiam dicti Regni : sed idem Rex promissione, iuramento et obligatione huiusmodi omnino contemptis, predicta non servavit, dum viveret, et se rocognovit etiam non servasse, sicut ea per patentes apparent apertius litteras, que in archivo Sedis Apostolice conservantur : propter quod in eodem Regno turbatioues multiplices, dissensiones et scandala gravia contigerunt, et adhuc status eius fluctuat et vacillat. Cum autem nos tam periculoso ipsius Regni statui more pii patris compatientes abintimis, venerabilem fratrem nostrum Johannem Esinum Episcopum, virum utique providum et discretum ad prefatum Regnum fiducialiter destinemus : ut ad partes illas se personaliter conferens , de statu ipsius Regni, ac eius circumstantiis et conditionibus universis, et qualiter in melius dirigi et salubrius valeat gubernari, fideliter, plene ac solicite informetur, et nos , quibus Regni predicti utpote ad Romanam pertinentis Ecclesiam cura peculiaris incumbit, per eum de statu, conditionibus et circumstantiis supradictis certificati tandem plenius et instructi, circa prefatum Regnum et statum illius possimus ad laudem Dei et quietem íidelium utilius et efficacius providere. Quocirca uoiversitatem vestram rogamus et hortamur attente, nichilominus vobis per Apostolica scripta mandantes. ut assistentes eidem circa premissa consiliis et auxiliis oportunis, stb. Dátum apud UrbemVeterem I1II. nonas Januarii, Pontificatus nostri anno tertio. In e. m. dilectis filiis Nobilibus viris Ducibus, Marchio-