Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. V. 1290–1301. (Pest, 1864.)

15. III. Endre király Gyarman grófot Chechy nevií birtokkal Zágráb megyében adományozza meg. 1291. Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Licet Regia pietas manum mu nificam debeat porrigere vniuersis; illos tamen, quorum ex­perta probitas laudata est in prosperis et aduersis, prosequi debet munificencia largiori, ut alij eorum exemplis inuitati ad fidelitatis opera facilius accendantur. Proinde ad vniuer­sorum noticiam tam presencium quam futurorum barum se­rie uolumus peruenire, quod quia Comes Gyarmanus fidelis noster a multis iam temporibus retroactis in omnibus nego­cijs nostris peragendis obsequiosa merita et meritoria obse­quia nobis laudabiliter impendit et deuote, priraum siquidem eo tempore, quando nos adhuc extra terminos Regni nostri fuimus, dictus Comes Gyarmanus semel et secundo exmis­sione, mandato, et precepto Prelatorum, Baronum et nobi­lium Regni Hungarie in legacionibus varijs et diuersis ex parte eorundem nobis deferendis, multis fortune casibus pe ricula mortis non formidans se submisit et laudabiles exhi­buit famulatus. Idem eciam tempore Ducatus nostri domino Albertino fratri nostro karissimo, tam in ueniendo ad nos, quam eciam in conducendo eundem ad pátriám suam, ob fi­delitatem nobis debitam seruicia impendit grata et accepta, et circa nostre coronacionis inicia die noctuque nostris inlie rens seruicijs multipliciter meruit complacere. Et quamquam ipsius meritoria obsequia maiori remuneracionis premio es­sentdigna, in recompensacionem tamen aliqualem suorum seruiciorum quandam terram nostram Chehy vocatam iuxta aquam Zaua in campis in Comitatu Zagrabiensi existentem, super qua hospites eiusdem castri nostri residebant, cum

Next

/
Oldalképek
Tartalom