Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. V. 1290–1301. (Pest, 1864.)

habentibus, munus consecrationis impendas, recepturus post­modurn ab eodem nostro et Ecclesie Romane nomine fideli­tatis solile iuramentum sub forma, quam tibi sub bulla nostra dirigimus inclusam, sibique facias per te, vei per alium, seu alios a suis subditis debitam obedientiam et reverentiam ex­hiberi. Contradictores etc. Forma vero iuramenti, quod ipse prestabit, nobis per tuas et eius patentes litteras suo sigillo signatas per proprium nuntium quantotius destinare procu­res. Non obstante, si aliquibus a Sede Apostolica sit indul­tum, quod interdici, suspendi, vei excommunicari non pos­sint per litteras dicte Sedis non facientes plenam et expres­sam, ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentio­nem. Dátum apud Urbem-Veterem kalendis Augusti (Ponti­ficatus nostri) anno tertio. Forma iuramenti : Ego ... ab hac hora inantea fide­lis et obediens ero Beato Petro San cteque Apostolice Ro­mane Ecclesie, et domino meo Pape Nicolao, suisque sncces­soribus canonice intrantibus etc. ut in forma usque Aposto­lorum limina singulis bienniis visitabo etc. usque in finem. (IV. Miklós pápa Eegestáiból, Theiner, Vetera Monumenta Historica Hungáriám Sacram illustrantia I. köt. Roma 1859. 366. 1.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom