Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. V. 1290–1301. (Pest, 1864.)

54. A pozsonyi káptalan bizonyságlevele, hogy likai Pál Péter nevii szolgáját szabaddá tette. 1293. (Vniuersis Christi) fidelibus presentes litteras inspectu­ris Capitulum Ecclesie Posoniensis salutem in Domino. Ad vniuersorum noticiam tenore (presencium volu)mus perue­nire, quod Paulus filius Sumudur de Ilka constitutus perso­naliter in nostri presencia qucndam seruum (suum heredit)a­rium Petrum nomine, latorem presencium, pro remedio anime sue et maximé pro remedio et salute domine , que iu ex­tremis laborans pro manumissione ipsius Petri intimas et effectui commendandas preces fudit, sicut (idem) Paulus no­bis dixit, in filios filiorum manumisit et dedit perpetue liber­tati, dans eidem ubieunque et apud quoscunque uoluerit standi ct manendi liberam facultatem. Obligaudo se, quod quicumque processu temporum eundem Petrum, uel ab eo descendentes occasione coudicionis pristine impetere attem­ptaret iu iudicio, seu extra iudicium, ipse teneretur expedire proprijs laboribus et expensis. In cuius rei memóriám pre­sentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Dátum in quindenis Pentecostes anno Domini millesimo CC° nonagesimo tercio. (Hártya. A már elkopott pecsét fehér zsinegen függ. Pozsonykápta­lani országos levéltár Capsa XIV. Fasc. 23. Nro. 1. A zárjel közti sza­vak az eredetiben, elszakadozván a hártya, hiányzanak. Knauz.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom